{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 4.11.5-11","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 4.11.5-11","ref":"4.11.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.5.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":264,"text":"Hesdras etiam propheta, qui fuit eiusdem Cyri temporibus a quo Iudaei sunt restituti, sic loquitur: desciuerunt a te et abiecerunt legem tuam post corpus suum et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reuerterentur ad te. item Helias m libro Basilion tertio: aemulando aemulatus sum domino deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israhel, altaria tua demolierunt et prophetas tuos interfecerunt gladio: et remansi ego solitarius et quaerunt animam meam auferre eam. propter has illorum inpietates abdicauit eos in perpetuum, itaque desiit prophetas mittere ad eos. sed illum filium suum primogenitum, illum opificem rerum et consiliatorem suum, delabi iussit e caelo, ut religionem sanctam dei transferret ad gentes, id est ad eos qui deum ignorabant, doceretque iustitiam, quam perfidus populus abiecerat. quod iam pridem denuntiauerat se esse facturum, sicut Malachiel propheta indicat dicens: non est mihi uoluntas circa uos, dicit dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris, quoniam a solis ortu usque in occasum clarificabitur nomen meum apud gentes. item Dauid in psalmo XVII: constitues me in caput gentium: populus quem non cognoui seruiuit mihi. Esaias quoque sic loquitur: uenio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam. et dimittam super eos signum et mittam ex iis conseruatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes. uolens igitur deus metatorem templi sui mittere in terram noluit eum in potestate et claritate caelesti mittere, ut ingratus in deum populus in errorem maximum induceretur ac poenas pro facinoribus suis luerent qui dominum ac deum suum non recepissent: quod olim prophetae cecinerant sic esse futurum.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.11.4","label":"Book 4, Chapter 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.4"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.11.12-16","label":"4.11.12 to 4.11.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.11.12"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}