{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 4.18.5-12","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 4.18.5-12","ref":"4.18.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.18.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.18.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.18.5.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":267,"text":"has uoces eius tamquam infaustas et inpias insectabantur. quae cum Pilatus audisset et ille in defensionem sui nihil diceret, pronuntiauit nihil in eo damnatione dignum uideri. at illi iniustissimi accusatores cum populo, quem incitauerant, subclamare coeperunt et crucem eius uiolentis uocibus flagitare. tum Pontius et illorum clamoribus et Herodis tetrarchae instigatione metuentis, ne regno pelleretur; uictus est, nec tamen ipse sententiam protulit, sed tradidit eum Iudaeis, ut ipsi de illo secundum legem suam iudicarent. duxerunt igitur eum flagellis uerberatum et priusquam cruci adfigerent, inluserunt: indutum enim coloris punicei ueste ac spinis coronatum quasi regem salutarunt et dederunt ei cibum fellis et miscuerunt ei aceti potionem. post haec conspuerunt faciem eius et palmis ceciderunt. cumque ipsi carnifices de uestimentis eius contenderent, sortiti sunt inter se de tunica et pallio. et cum haec omnia fierent, nullam uocem ex ore suo, tamquam si mutus esset, emisit. tum suspenderunt eum inter duos noxios medium, qui ob latrocinia damnati erant, crucique fixerunt. quid ego hic in tanto facinore deplorem aut quibus uerbis tantum nefas conquerar? non enim Gauianam crucem describimus, quam Marcus Tullius uniuersis eloquentiae suae neruis ac uiribus uelut effusis totius ingenii fontibus prosecutus est, facinus indignum esse proclamans ciuem Romanum contra omnes leges in crucem esse sublatum. qui quamuis innocens fuerit et illo supplicio indignus, mortalis tamen et ab homine scelesto qui iustitiam ignoraret adfectus. quid de huius crucis indignitate dicemus, in qua deus a cultonbus dei suspensus est atque subfixus? quis tam facundus et tanta rerum uerborumque copia instructus existet, quae oratio tantae affluentiae ubertate decurrens, ut illam crucem merito deploret, quam mundus ipse et tota mundi elementa luxerunt?","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.18.4","label":"Book 4, Chapter 18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.18.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.18.4"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.18.13-21","label":"4.18.13 to 4.18.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.18.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.18.13"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}