{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 4.23.3-10","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 4.23.3-10","ref":"4.23.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.23.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.23.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.23.3.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":268,"text":"unus quisque enim cum audit praecipientem, non uult inponi sibi necessitatem parendi, tamquam sibi ius libertatis adimatur. respondet itaque doctori hoc modo: 'non possum facere quae iubes, quoniam sunt inpossibilia. uetas me irasci, uetas cupere, uetas libidine commoueri, uetas dolorem, uetas mortem timere, sed hoc adeo contra naturam est, ut his adfectibus animalia uniuersa subiecta sint: uel si adeo putas repugnari posse naturae, tu ipse qui praecipis fac, ut sciam fieri posse. cum autem ipse non facias, quae insolentia est ut homini libero inponere uelis leges quibus ipse non pareas? prius disce qui doces et antequam mores aliorum corrigas, tuos corrige.' quis neget iustam esse hanc responsionem? quin etiam in contemtum ueniet huiusmodi doctor et deludetur uicissim, quia uidebitur et ipse deludere. quid ergo faciet ille praeceptor, si haec ei fuerint obposita? quomodo adimet excusationem contumacibus, nisi ut praesentibus factis doceat possibilia se docere? inde euenit ut philosophorum praeceptis nullus obtemperet. homines enim malunt exempla quam uerba, quia loqui facile est, praestare difficile: utinamque tam multi bene facerent quam multi locuntur bene! sed qui praecipiunt nec faciunt, abest ab iis fides: et si homines fuerint, contemnentur ut leues, si deus, opponetur ei excusatio fragilitatis humanae. superest ut factis uerba firmentur: quod philosophi facere nequeunt. itaque cum ipsi praeceptores uincantur adfectibus quos uinci praedicant oportere, neminem possunt ad uirtutem quam falso praedicant erudire ob eamque causam putant neminem adhuc perfectum extitisse sapientem, id est in quo summae doctrinae ac scientiae summa uirtus et perfecta iustitia consenserit; quod quidem uerum fuit. nemo enim post mundum conditum talis extitit nisi Christus, qui et uerbo sapientiam tradidit et doctrinam praesenti uirtute firmauit.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.23.2","label":"Book 4, Chapter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.23.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.23.2"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.24.1-6","label":"4.24.1 to 4.24.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.24.1"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}