{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 4.26.29-36","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 4.26.29-36","ref":"4.26.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.26.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.26.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.26.29.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":286,"text":"cur autem summus pater id potissimum genus mortis elegerit quo adfici eum sineret, haec ratio est dicat enim fortasse aliquis: 'cur si deus fuit et mori uoluit, non saltem honesto aliquo mortis genere adfectus est? cur potissimum cruce? cur infami genere supplicii, quod etiam homine libero quamuis nocente uideatur indignum?' primum, quod is qui humilis aduenerat, ut humilibus et infimis opem ferret et omnibus spem salutis ostenderet, eo genere adficiendus fuit quo humiles et infimi solent, ne quis esset omnino qui eum non posset imitari. deinde, ut integrum corpus eius consernaretnr, quem die tertio resurgere ab inferis oportebat. nec hoc enim cuiquam ignorandum est, quod ipse ante de sua passione praedicans etiam id notum fecerit habere se potestatem cum uellet deponendi spiritum et resumendi. subfixus itaque quia spiritum deposuerat, necessarium carnifices non putauerunt ossa eius suffringere, sicut mos eorum ferebat, sed tantummodo latus eius perforauerunt. sic integrum corpus patibulo detractum est et sepulchro diligenter inclusum. quae omnia idcirco facta sunt, ne laesum ac deminutum corpus ad resurgendum inhabile redderetur. illa quoque praecipua fuit causa cur deus crucem maluerit, quod illa exaltari eum fuit necesse omnibusque gentibus passionem dei notescere. nam quoniam is qui patibulo suspenditur, et conspicuus est omnibus et ceteris altior, crux potius electa est, quae significaret illum tam conspicuum tamque sublimem futurum, ut ad eum cognoscendum pariter et colendum cunctae nationes ei omni orbe concurrerent. denique nulla gens tam inhnmana est, nulla regio tam remota, cui aut passio eius aut sumas maiestatis ignota. sit. extendit ergo in passione manus suas orbemque dimensus est, ut iam tunc ostenderet ab ortu solis usque ad occasum magnum populum ex omnibus linguis et tribubus congregatum sub alas suas esse uenturum signumque illut maximum atque sublime frontibus suis suscepturum.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.26.19-28","label":"4.26.19 to 4.26.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.26.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.26.19"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.26.37-42","label":"4.26.37 to 4.26.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.26.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.26.37"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}