{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 4.4.7-11","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 4.4.7-11","ref":"4.4.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.4.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.4.7.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":176,"text":"deos autem neque patres neque dominos esse posse non tantum multitudo, ut supra ostendi, sed etiam ratio declarat, quia neque fictum esse a diis hominem traditur neque deos ipsos antecedere originem hominis inuenitur, siquidem fuisse in terra homines ante quam Vulcanus et Liber et Apollo et ipse Iuppiter nascerentur apparet; sed neque Saturno fictio hominis neque Caelo patri eius adsignari solet. quodsi nullus eorum qui coluntur formasse a principio atque instituisse hominem traditur, nullus igitur ex his pater hominis nuncupari potest, ita ne deus quidem. ergo fas non est uenerari eos a quibus non sit homo generatus, quia neque .... a multis generari potest. unus igitur ac solus coli debet qui Iouem, qui Saturnum, qui caelum ipsum terramque antecessit. is enim necesse est hominem figurauerit, qui ante hominem caelum terramque perfecit. solus pater uocandus est qui creauit, solus dominus nuncupandus qui regit, qui habet uitae ac necis ueram et perpetuam potestatem: quem qui non adorat, et insipiens seruus est, qui dominum suum aut fugiat aut nesciat, et inpius filius, qui suum uerum patrem uel oderit uel ignoret.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.4.6","label":"Book 4, Chapter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.4.6"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.5.1-9","label":"4.5.1 to 4.5.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.5.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.5.1"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}