{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 4.8.1-7","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 4.8.1-7","ref":"4.8.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.8.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.8.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":279,"text":"In primis enim testificamur illum bis esse natum, primum in spiritu, postea in carne. unde aput Hieremiam ita dicitur: priusquam te formarem in utero, noui te. item: beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit praeter Christum. qui cum esset a principio filius dei, regeneratus est denuo secundum carnem. quae duplex natiuitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem circumfuditque tenebras etiam iis qui uerae religionis sacramenta retinebant. sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. qui audit dei filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet ex conubio ac permixtione feminae alicuius deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale mortique subiectum. deus autem cum solus adhuc esset, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid uellet efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus deum, sicut Orpheus putauit, et marem esse et feminam, quod aliter generare non quiuerit, nisi haberet uim sexus utriusque, quasi aut ipse secum coierit aut sine coitu non potuerit procreare. sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit eum αὺτοπάτορα et αὺτομήτορα. quod si ita esset, ut a prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur. quomodo igitur procreauit? primum nec sciri a quoquam possunt nec enarrari opera diuina, sed tamen sanctae litterae docent, in quibus cautum est illum dei filium dei esse sermonem itemque ceteros angelos dei spiritus esse. nam sermo est spiritus cum uoce aliquid significante prolatus. sed tamen quoniam spiritus et sermo diuersis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc dei filium ceterosque angelos differentia est. illi enim ex deo taciti spiritus exierunt, quia non ad doctrinam dei tradendam, sed ad ministerium creabantur.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.7.4-8","label":"4.7.4 to 4.7.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.7.4"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 4.8.8","label":"Book 4, Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.8.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/4.8.8"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}