{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 5.21.1-7","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 5.21.1-7","ref":"5.21.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.21.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.21.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":251,"text":"Non ergo ideo aduersus nos insaniunt, quia dii non coluntur a nobis — a multis enim non coluntur — sed quia ueritas penes nos est, quae, ut est uerissime dictum, odium parit. quid igitur existimabimus nisi nescire illos quid patiantur? pergitur enim caeco et inrationabili furore, quem nos uidemus, illi nesciunt. non enim ipsi homines persecuntur, qui causam cur irascantur innocentibus non habent, sed illi spiritus contaminati ac perditi, quibus ueritas et nota est et inuisa, insinuant se mentibus eorum et instigant nescios in furorem. hi enim, quamdiu pax est in populo dei, fugitant iustos et pauent, et cum corpora hominum occupant animasque diuexant, adiurantur ab iis et nomine dei ueri fugantur. quo audito tremunt et exclamant et uri se uerberarique testantur et interrogati qui sint, quando uenerint, quomodo in hominem inrepserint, confitentur. sic extorti et excruciati uirtute diuini nominis exulantur. propter haec uerbera et minas sanctos et iustos uiros semper oderunt. et quia per se nocere iis nihil possunt, publicis eos odiis persecuntur, quos sibi graues sentiunt, exercentque saeuitiam quam uiolentissime possunt, ut aut eorum fidem minuant per dolorem aut, si id efficere non quiuerint, auferant omnino de terra, ne sint qui possint eorum nequitiam coercere. non me fugit quid responderi e contrario possit: 'cur ergo deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patitur nec cultores suos aut uindicat aut tuetur? cur denique qui eum non colunt, et opulenti et potentes et beati sunt et honoribus regnoque potiuntur eosque ipsos dicioni suae ac potestati sub-","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 5.20.10-15","label":"5.20.10 to 5.20.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.20.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.20.10"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 5.21.8","label":"Book 5, Chapter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.21.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.21.8"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}