{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 5.3.14-22","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 5.3.14-22","ref":"5.3.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.14.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":294,"text":"stultum igitur est id putare Apollonium noluisse quod optaret utique, si posset, quia nemo est qui inmortalitatem recuset, maxime cum eum dicas et adoratum esse a quibusdam sicut deum et simulacrum eius sub Herculis Alexicaci nomine constitutum ab Ephesiis etiam nunc honorari. non potuit ergo post mortem deus credi, quia et hominem et magum fuisse constabat, et ideo alieni nominis titulo adfectauit diuinitatem, quia suo nec poterat nec audebat. noster uero et potuit deus credi, quia magus non fuit, et creditus est, quia uere fuit. non in quit hoc dico, idcirco Apollonium non haberi deum, quia noluerit, sed ut appareat nos sapientiores esse, qui mirabilibus factis non statim fidem diuinitatis adiunximus, quam uos, qui ob exigua portenta deum credidistis. non est mirum si tu, qui a dei sapientia longe remotus es, nihil prorsus intellegis eorum quae legisti, cum Iudaei, qui a principio prophetas lectitauerant quibusque sacramentum dei fuerat adsignatum, tamen quid legerent ignorauerint. disce igitur, si quid tibi cordis est, non idcirco a nobis deum creditum, quia mirabilia fecit, sed quia uidimus in eo facta esse omnia quae nobis adnuntiata sunt uaticinio prophetarum. tecit mirabilia: magum putassemus, ut et uos nunc putatis et Iudaei tunc putauerunt, si non illa ipsa facturum prophetae omnes uno spiritu praedixissent. itaque deum credimus non magis ex factis operibusque mirandis quam ex illa ipsa cruce, quam uos sicut canes lambitis, quoniam simul et illa praedicta est. non îgitur suo testimonio — cui enim de se dicenti potest credi? —, sed prophetarum testimonio, qui omnia quae fecit ac passus est multo ante cecinerunt, fidem diuinitatis accepit, quod neque Apollonio neque Apuleio neque cuiquam magorum potuit aut potest aliquando contingere. cum igitur talia ignorantiae suae deliramenta fudisset, cum ueritatem penitus excindere conisus esset, ausus est libros suos nefarios ac dei hostes φιλαληθεῖς; adnotare.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 5.3.4-13","label":"5.3.4 to 5.3.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.4"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 5.3.23-26","label":"5.3.23 to 5.3.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.3.23"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}