{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 5.7.1-8","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 5.7.1-8","ref":"5.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.7.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":295,"text":"Sed deus ut parens indulgentissimus adpropinquante ultimo tempore nuntium misit, qui uetus illut saeculum fugatamque iustitiam reduceret, ne humanum genus maximis et perpetuis agitaretur erroribus. rediit ergo species illius aurei temporis et reddita quidem terrae, sed paucis adsignata iustitia est, quae nihil aliut est quam dei unici pia et religiosa cultura. sed moueat aliquem fortasse, cur si haec sit iustitia, non omni humano generi sit data nec in eam multitudo uniuersa consenserit. magnae hoc disputationis est, cur a deo, cum iustitiam terrae daret, sit retenta diuersitas: quod et alio loco declaraui et ubicumque opportune inciderit explicabitur. nunc designare id breuissime satis est, uirtutem aut cerni non posse, nisi habeat uitia contraria, aut non esse perfectam, nisi exerceatur aduersis. hanc enim deus bonorum ac malorum uoluit esse distantiam, ut qualitatem boni ex malo sciamus, item mali ex bono: nec alterius ratio intellegi sublato altero potest. deus ergo non exclusit malum, ut ratio uirtutis constare posset. quomodo enim patientia uim suam nomenque retineret, si nihil esset quod pati cogeremur? quomodo laudem mereretur deuota deo suo fides, nisi esset aliquis qui a deo uellet auertere? nam ideo potentiores esse iniustos permisit, ut cogere ad malum possent, ideo plures, ut uirtus esset pretiosa, quod rara est. quod quidem ipsum Quintilianus egregie ac breuiter ostendit in Capite obuoluto. nam quae inquit uirtus esset innocentia, nisi laudem raritas dedisset? uerum quia natura sic conparatum est, ut odium cupiditas ira in id quod incubuerunt agant caecos, supra hominem uidetur culpa uacare. alioquin si natura pares omnibus adfectus dedisset, pietas nihil erat. hoc quam uerum sit, docet necessitas ipsa rationis. si enim uirtus est malis ac uitiis fortiter repugnare, apparet sine malo ac uitio nullam esse uirtutem. quam deus ut absolutam perfectamque redderet, retinuit id quod erat ei contrarium, cum quo depugnare posset:","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 5.6.13","label":"Book 5, Chapter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.6.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.6.13"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 5.7.9-10","label":"5.7.9 to 5.7.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.7.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/5.7.9"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}