{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 6.2.5-13","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 6.2.5-13","ref":"6.2.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.2.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.2.5.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":281,"text":"num igitur mentis suae compos putandus est qui auctori et datori luminis candelarum aut cerarum lumen offert pro munere? aliut uero ille a nobis exigit lumen et quidem non fumidum, sed, ut ait poeta, liquidum atque clarum, mentis scilicet, propter quod a poetis Ϟω̃τες nuncupamur: quod exhibere non potest nisi qui deum agnouerit. illorum autem dii quia terreni sunt, egent luminibus, ne in tenebris sint: quorum cultores quia caeleste nihil sapiunt, etiam religiones quibus deseruiunt ad terram reuocant: in ea enim lumine opus est, quia ratio eius et natura tenebrosa est. itaque diis non caelestem sensum, sed humanum potius adtribuunt ideoque illis necessaria et grata credunt esse quae nobis, quibus aut esurientibus opus est cibo aut sitientibus potu aut ueste algentibus aut cum sol decesserit lumine, ut uidere possimus. nullis igitur ex rebus tam probari et intellegi potest deos istos, cum aliquando uixerint, mortuos esse quam ex ipso ritu, qui est totus e terra. quid enim caelestis in se boni potest habere pecudum sanguis effusus, quo aras inquinant? nisi forte deos existimant eo uesci quod homines aspernantur attingere. et quisquis illis hanc saginam praestiterit, quamuis ille grassator adulter ueneficus parricida sit, beatus ac felix erit, hunc diligunt, hunc tuentur, huic omnia quae optauerit praestant. merito ergo Persius huiusmodi superstitiones suo more deridet: qua tu inquit mercede deorum emeris auriculas? pulmone et lactibus unctis? sentiebat uidelicet non carne opus esse ad placaudam caelestem maiestatem, sed mente sancta et iusto animo et pectore, ut ipse ait, quod naturali sit honestate generosum. haec est religio caelestis, non quae constat ei rebus corruptis, sed quae uirtutibus animi qui oritur e caelo, hic uerus est cultus, in quo mens colentis se ipsam deo inmaculatam uictimam sistit.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 6.2.4","label":"Book 6, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.2.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.2.4"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 6.2.14","label":"Book 6, Chapter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.2.14"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}