{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 6.20.1-8","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 6.20.1-8","ref":"6.20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.20.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":285,"text":"Restat ut contra quinque sensuum uoluptates dicam breuiter: nam et ipsius libri mensura iam modum flagitat. quae omnes quoniam uitiosae ac mortiferae sunt, uirtute superari atque opprimi debent uel, quod paulo ante dicebam de adfectibus, ad rationem suam reuocari. ceterae animantes praeter unam uoluptatem, quae ad generandum pertinet, nullam sentiunt. utuntur ergo sensibus ad naturae suae necessitatem: uident, ut adpetant ea quibus opus est ad uitam tuendam; audiunt inuicem seque dinoscunt, ut possint congregari; quae utilia sunt ad uictum aut ex odore inueniunt aut ex sapore percipiunt, inutilia respuunt ac recusant; edendi ac bibendi officium uentris plenitudine metiuntur. homini uero sollertissimi artificis prouidentia dedit uoluptatem infinitam et in uitium cadentem, quia proposuit ei uirtutem, quae cum uoluptate semper tamquam cum domestico hoste pugnaret. Cicero in Catone maiore stupra uero inquit et adulteria et omne flagitium nullis excitari aliis inlecebris nisi uoluptatis. cumque homini siue natura siue quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam inimicum quam uoluptatem: nec enim libidine dominante temperantiae locum esse neque in uoluptatis regno uirtutem posse consistere. sed e contrario deus idcirco uirtutem dedit, ut expugnaret ac uinceret uoluptatem eamque egredientem fines sibi datos intra praescriptum coherceret, ne hominem suauitatibus delenitum atque captum dicioni suae subiceret ac sempiterna morte multaret. uoluptas oculorum uaria est et multiplex: quae capitur ex aspectu rerum quae sunt in usu hominum uel natura uel opere delectabiles. hanc philosophi rectissime sustulerunt. aiunt enim multo esse praeclarius et homine dignius caelum potius quam caelata intueri et hoc pulcherrimum opus intermicantibus astrorum luminibus tamquam floribus adornatum quam picta et ficta et gemmis distincta mirari. sed cum diserte ad contemptum terrestrium nos exhortati sunt et ad caeli spectaculum excitauerunt, tamen spectacula haec publica non contemnunt.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 6.19.8-11","label":"6.19.8 to 6.19.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.19.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.19.8"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 6.20.9-17","label":"6.20.9 to 6.20.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.20.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.20.9"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}