{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 6.21.1-10","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 6.21.1-10","ref":"6.21.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.21.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.21.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":298,"text":"Aurium uoluptas ex uocum et cantuum suauitate percipitur, quae scilicet tam uitiosa est quam oblectatio illa de qua diximus oculorum. quis enim non luxuriosum ac nequam putet eum qui scaenicas artes domi habeat? atquin nihil refert utrumne luxuriam solus domi an cum populo exerceas in theatro. sed iam de spectaculis dictum est. restat unum quod est nobis expugnandum, ne capiamur iis quae ad sensum intimum penetrant. nam illa omnia quae uerbis carent, id est aeris ac neruorum suaues soni possunt facile contemni, quia non adhaerent nec scribi possunt. carmen autem compositum et oratio cum suauitate decurrens capit mentes et quo uoluerit inpellit. inde homines litterati cum ad religionem dei accesserint ab aliquo inperito doctore fundati, minus credunt. adsueti enim dulcibus et politis sine orationibus siue carminibus diuinarum litterarum simplicem communemque sermonem pro sordido aspernantur. id enim quaerunt quod sensum demulceat, persuadet autem quidquid suaue est et animo penitus, dum delectat, insidit. num igitur deus et mentis et uocis et linguae artifex diserte loqui non potest? immo uero summa prouidentia carere fuco uoluit ea quae diuina sunt, ut omnes intellegerent quae ipse omnibus loquebatur. ergo qui ueritati studet, qui non uult se ipse deicere, abiciat inimicas ac noxias uoluptates, quae animam uitiant ut corpus cibi dulces: praeferantur uera falsis, aeterna breuibus, utilia iucundis. nihil aspectu gratum sit nisi quod iuste, quod pie fieri uideas, nihil auditu suaue nisi quod alit animam melioremque te reddit, maximeque hic sensus non est ad uitium detorquendus, qui nobis ideo datus est, ut doctrinam dei percipere possemus. itaque si uoluptas est audire cantus et carmina, dei laudes canere et audire iucundum sit. haec est uoluptas uera quae comes est et socia uirtutis, haec non est caduca et breuis ut illae quas adpetunt qui corpori ut pecudes seruiunt, sed perpetua et sine ulla intermissione delectans.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 6.20.29-36","label":"6.20.29 to 6.20.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.20.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.20.29"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 6.21.11-12","label":"6.21.11 to 6.21.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.21.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.21.11"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}