{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Divinarum Institutionum 6.23.19-28","citation":"Lactantius, Divinarum Institutionum 6.23.19-28","ref":"6.23.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.23.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.23.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.23.19.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa009"},"verse":false,"words":275,"text":"huic diuinae legi summa deuotione parendum est. sint omnes qui se discipulos dei profitebuntur ita morati et instituti, ut inperare sibi possint. nam qui uoluptatibus indulgent, qtii libidini obsecuntur, hi animam suam corpori mancipant ad mortemque condemnant, quia se corpori addixerunt, in quod habet mors potestatem. unus quisque igitur quantum potest formet se ad verecundiam, pudorem colat, castitatem conscientia et mente tueatur: nec tantum legibus publicis pareat, sed sit supra omnes leges qui legem dei sequitur. quibus bonis si adsueuerit, iam pudebit eum ad deteriora desciscere: modo placeant recta et honesta, quae melioribus iucundiora sunt quam praua et inhonesta peioribus. nondum omnia castitatis officia exsecutus sum: quam deus non modo intra priuatos parietes, sed etiam praescripto lectuli terminat, ut cum quis habeat uxorem, neque seruam neque liberam habere insuper uelit, sed matrimonio fidem seruet. non emm, sicut lUns publici ratio est, sola mulier adultera est quae habet alium, maritus autem etiamsi plures habeat, a crimine adulterii so- lutus est, sed diuina lex ita duos in matrimonium, quod est in corpus unum, pari iure coniungit, ut adulter habeatur quisquis compagem corporis in diuersa distraxerit. nec ob aliam causam deus cum ceteras animantes suscepto fetu maribus repugnare uoluisset, solam omnium mulierem patientem uiri fecit, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret uiros aliut adpetere eoque facto castitatis gloriam non tenerent. sed neque mulier uirtutem pudicitiae caperet, si peccare non posset. nam quis mutum animal pudicum esse dixerit, quia suscepto fetu mari repugnat? quod ideo facit, quia necesse est in dolorem atque in periculum ueniat, si admiserit. nulla igitur laus est non facere quod facere non possis. ideo autem pudicitia in homine laudatur, quia non naturalis est, sed uoluntaria.","prev":{"citation":"Divinarum Institutionum 6.23.10-18","label":"6.23.10 to 6.23.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.23.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.23.10"},"next":{"citation":"Divinarum Institutionum 6.23.29-36","label":"6.23.29 to 6.23.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.23.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/6.23.29"},"credit":{"text":"Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}