{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Divinarum Institutionum 20.1-10","citation":"Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 20.1-10","ref":"20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Epitome Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008"},"verse":false,"words":276,"text":"Merito igitur poetae commutatum esse aureum saeculum memorant, quod fuerit regnante Saturno. nulli enim tunc dii colebantur, sed unum et solum deum nouerant. postquam se terrenis ac fragilibus subiugauerunt colentes ligna et aera et lapides, commutatio saeculi facta est usque ad ferrum. amissa enim dei notitia et uno illo uinculo humanae societatis abrupto uastare se inuicem, praedari ac debellare coeperunt. quodsi sursum oculos suos tollerent ac deum intuerentur, qui eos ad aspectum caeli suique excitauit, numquam se curuos et humiles facerent terrena uenerando. quorum stultitiam Lucretius grauiter incusat dicens: et faciunt animos humiles formidine diuum depressosque premunt ad terram: qua reddunt uec intellegunt quam uanum sit ea timere quae feceris, aut ab iis aliquod sperare praesidium quae muta et insensibilia nec uident nec audiunt supplicantem. quid ergo maiestatis aut numinis habere possunt quae et fuerunt in hominis potestate ne fierent aut (ut) aliut fierent, et sunt etiamnunc? nam et uiolari et furto sublabi possunt, nisi illa et lex saepiat et humana custodia. num igitur mentis suae compos uideri potest qui talibus opimas uictimas caedit, dona consecrat, pretiosas uestes offert, quasi uti possint qui motu carent? merito ergo Dionysius Siciliae tyrannus deos Graeciae, cum eam uictor occupasset, spoliauit atque derisit: et post sacrilegia quae admiserat ad Siciliam prospera nauigatione remeauit regnumque tenuit usque ad senectutem nec eum dii uiolati punire potuerunt. quanto satius est spretis inanibus ad deum se conuertere, tueri statum quem a deo acceperis, tueri nomen: idcirco enim avOpwxo;, quia sursum spectet, nomi- -natur. sursum autem spectat qui deum uerum et uiuum, qui est in caelo, suspicit, qui artificem, qui parentem animae suae non modo sensu ac mente, uerum etiam uultu et oculis sublimibus quaerit.","prev":{"citation":"Epitome Divinarum Institutionum 19","label":"Chapter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/19"},"next":{"citation":"Epitome Divinarum Institutionum 20.11-15","label":"20.11 to 20.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.11"},"credit":{"text":"Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}