{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Divinarum Institutionum 20.11-15","citation":"Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 20.11-15","ref":"20.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.11.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Epitome Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008"},"verse":false,"words":186,"text":"qui autem se terrenis humilibusque substernit, utique illut quod est inferius sibi praefert. nam cum ipse opus dei sit, simulacrum autem opus hominis. non potest humanum opus diuino anteponi, et sicut deus hominis parens est, ita simulacri homo. stultus igitur et amens qui adorat quod ipse fabricauit. cuius artificii detestabilis et inepti auctor fuit Prometheus patruo louis lapeto natus. nam cum primum Iuppiter summo potitus imperio tamquam deum se constituere uellet ac templa condere et quaereret aliquem qui humanam figuram posset exprimere, tunc Prometheus extitit qui hominis effigiem de pingui luto figuraret, ita ueri similiter, ut nouitas ac suptilitas artis miraculo esset. denique illum et sui temporis homines et postea poetae tamquam fictorem ueri ac uiui hominis prodiderunt et nos, quotiens fabre facta signa laudamus, uiuere illa et spirare dicimus. et hic quidem auctor fuit fictilium simulacrorum. sequentes autem posteri et de marmore sculpserunt et ex aere fuderunt, deinde processu temporum' ex auro et ebore accessit ornatus, ut non modo similitudines oculos hominum, uerum etiam fulgor ipse praestringeret. sic inlecti pulcritudine ac uerae maiestatis obliti insensibilia sentientes, inrationabilia rationabiles, exanima uiuentes colenda sibi ac ueneranda duxerunt.","prev":{"citation":"Epitome Divinarum Institutionum 20.1-10","label":"20.1 to 20.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/20.1"},"next":{"citation":"Epitome Divinarum Institutionum 21","label":"Chapter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/21"},"credit":{"text":"Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}