{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Divinarum Institutionum 61.1-8","citation":"Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 61.1-8","ref":"61.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/61.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/61.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/61.1.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Epitome Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008"},"verse":false,"words":279,"text":"Fides quoque magna iustitiae pars est: quae maxime a nobis, qui nomen fidei gerimus, conseruanda est, praecipue in religione, quia deus prior est et potior quam homo. et si est gloriosum pro amicis, pro parentibus, pro liberis, id est pro homine suscipere mortem et qui hoc fecerit, diuturnam memoriam laudemque consequitur, quanto magis pro deo, qui potest aeternam uitam pro temporali morte praestare? itaque cum inciderit eiusmodi necessitas, ut desciscere a deo atque ad ritus gentium transire cogamur, nullus nos metus, nullus terror inflectat, quominus traditam nobis fidem custodiamus. deus sit ante oculos, deus in corde, cuius interno auxilio dolorem uiscerum et adhibita corpori tormenta superemus. nihil tunc aliut quam uitae immortalis praemia cogitemus: ita facile, etsi dissipandi aut urendi artus fuerint, tolerabimus uniuersa quae in nos tyrannicae crudelitatis amentia molietur. postremo ipsam mortem non inuiti aut timidi, sed libentes et interriti subire nitamur, cum sciamus quali aput deum gloria simus futuri triumphato saeculo ad promissa uenientes, quibus bonis, quanta beatitudine breuia haec poenarum mala et huius uitae damna pensemus. quodsi facultas huius gloriae deerit, habebit fides etiam in pace mercedem. teneatur ergo in omnibus uitae officiis, teneatur in matrimonio. non enim satis est, si aut alieno toro aut lupanari abstineas. qui habet coniugem, nihil quaerat extrinsecus, sed contentus ea sola casti et inuiolati cubilis sacramenta custodiat. adulter est enim deo et incestus qui abiecto iugo uel in liberam uel in seruam peregrina uoluptate luxuriat. sed sicut femina castitatis uinculis obligata est, ne aliut concupiscat, ita et uir eadem lege teneatur, quoniam deus uirum et uxorem unius corporis conpage solidauit. ideo praecipit non dimitti uxorem nisi crimine adulterii reuictam, ut numquam coniugalis foederis uinculum nisi quod perfidia ruperit resoluatur.","prev":{"citation":"Epitome Divinarum Institutionum 60.9","label":"Chapter 60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/60.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/60.9"},"next":{"citation":"Epitome Divinarum Institutionum 61.9-10","label":"61.9 to 61.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/61.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/61.9"},"credit":{"text":"Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}