{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epitome Divinarum Institutionum 65.4-7","citation":"Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum 65.4-7","ref":"65.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/65.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/65.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/65.4.md","author":{"name":"Lactantius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius"},"work":{"title":"Epitome Divinarum Institutionum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0171.stoa008"},"verse":false,"words":195,"text":"illut etiam maximum argumentum immortalitatis est, quod deum homo solus agnoscit. in mutis nulla suspicio religionis est, quia terrena sunt in terramque prostrata: homo ideo rectus aspicit caelum, ut deum quaerat. non potest igitur non esse inmortalis qui inmortalem desiderat, non potest esse solubilis qui cum deo et uultu et mente communis est. denique caelesti elemento, quod est ignis, solus homo utitur. si enim lux per ignem, uita per lucem, apparet eum qui habeat usum ignis non esse mortalem, quoniam id illi proximum, id familiare est sine quo non potest nec lux nec uita constare. sed quid argumentis colligimus aeternas esse animas, cum habeamus testimonia diuina? id enim sacrae litterae ac uoces prophetarum docent. quod si cui parum uidetur, legat carmina Sibyllarum, Apollinis quoque Milesii responsa consideret, ut intellegat delirasse Democritum et Epicurum et Dicaearchum, qui soli omnium mortalium quod est euidens negauerunt. Confirmata inmortalitate superest docere a quo et quibus et quomodo et quando tribuatur. cum certa et constituta diuinitus tempora compleri coeperint, interitum et consummationem rerum fieri necesse est, ut innouetur a deo mundus. id uero tempus in proximo est, quantum de numero annorum deque signis quae praedicta sunt a prophetis colligi potest.","prev":{"citation":"Epitome Divinarum Institutionum 65.3","label":"Chapter 65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/65.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/65.3"},"next":{"citation":"Epitome Divinarum Institutionum 65.8","label":"Chapter 65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/65.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/epitome-divinarum-institutionum/65.8"},"credit":{"text":"Lactantius, Epitome Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa008/stoa0171.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}