{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lamp. Hersf. Ann. 11","citation":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/11.md","author":{"name":"Lampert of Hersfeld","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld"},"work":{"title":"Lamp. Hersf. Ann.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Interea cum fama interfecti pontificis iam convaluisset, populus Traiectensis oppidi, quod a loco martirii eius intervallo mêdiocri abest, globo facto irruperat in Fresiam et ex illa clarissimorum martirum acię precipuos quosque cum ipso principe miliciae caelestis beato Bonifacio ad se transtulerant et rapto iam in securitate pociebantur. Postquam eô venit sanctus Lullus, tametsi ad vim faciendam par esset viribus, tamen ne temerariae plebi non tam oblata quam pressius ingesta videretur occasio seditionis, blande ac sine tumultu agere cępit. Totam confusae multitudinis frequentiam vocat in contionem. Omnibus in commune ambiciosius gratias facit, quod sanctis martiribus exequias solemniter exhibuissent; plurimum tamen meritis eorum apud sanctum Bonifacium accrescere, si corpus eius equo animo paterentur in monasterium Fuldense deferri, quod negocium ille sibi sub attestacione nominis divini iniunxisset. Benê cum eis ac supra spem humanam feliciter gestum esse, quibus pene tota castra miliciae Dei in predam cessissent. Sanctum Bonifacium, si contra decretum animi eius tenere vellent eum, hoc non in gratiam referre, sed in contumeliam, gravari magis violenta devocione quam oblectari. His verbis cecidere popularium animi. Ira in favorem est conversa . Ita cunctis annuentibus et singulis pro virili parte officium funeris adiuvantibus, magnifico apparatu celebrata est sacri corporis translatio. Nec tamen hoc modo omnis rebus difficultas adempta, tota negocii asperitas complanata est. Nam ubi ventum est Mogontiam , tum vero totus cum populo clerus obviam effusus iure gentium agebat apud episcopum, suum inquiens hunc fuisse pontificem, sibi potissimum hêreditatem defuncti patris tam iure caeli quam iure fori deberi, nec equi nec boni memorem eum essę, si contra sentiret , presertim cum ad eum utpote antistitem specialiter et gloria et calamitas Mogontiacensis aecclesiae spectaret. Ad ultimum, si non in hanc sententiam ultro concederet, malle se viribus uti et extrema omnia experiri , quam tanto bono fraudarentur. Tum archiepiscopus diu multumque conatus tumultuantem populum in gratiam reducere, ubi rem vidit tardius procedere , confusus animique incertus, quid consilii caperet, quo se verteret, ambigebat. Voluntati enim multitudinis refragari nec factu facile nec satis tutum sibi putabat. Verum copiis ita in artum coactis cito laetos exitus repperit secundum promissionem suam beatus Bonifacius.","prev":{"citation":"Lamp. Hersf. Ann. 10","label":"10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/10"},"next":{"citation":"Lamp. Hersf. Ann. 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/12"},"credit":{"text":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip","quality":"proofread"}}