{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lamp. Hersf. Ann. 17","citation":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/17.md","author":{"name":"Lampert of Hersfeld","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld"},"work":{"title":"Lamp. Hersf. Ann.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Episcopus, ut supra expressimus, cum ab exordio iacti fundamenti aecclesiam monasterii beatis apostolis Simoni et Thatheo attitulasset, atque iam ingentem loco reverentiam tanti patrocinii maiestas comparasset , angelica in somnis voce est admonitus, ut corpus beati Wigberti eo transferret. Is, sicut editus de vita eius libellus indicat, paulo superioribus annis accitu sancti Bonifacii de Brittannia venerat. Cumque diu in Galliis vitam morum gloria ornatissimam exegisset , vir illa profecto aetate clarissimus et monasterialis disciplinae exercicio nulli antiquorum patrum secundus, tandem felici in Christo dormitione sopitus, in oppido Friteslar sepulturam acceperat. Ossa eius iam de loco in locum sepenumero fuerant translata, idque propter timorem Saxonum, qui plerumque in Turingiam et Hassiam irruptione facta, agros ac villas armata manu populabantur, ne quid videlicet nefarii facinoris barbaricus furor in sanctas reliquias presumeret. Tum temporis , quo haec gerebantur, in castello quodam cui nomen est Burinburg ob munitionem loci servabantur, pro maiestate tam insignis personae non satis honesto loco reposita. Tamen propter miraculum et novitatem signorum, quibus etiam circa aridos cineres confessoris sui viva Dei gratia efflorebat, quottidie magno populi concursu frequentabantur. Archiepiscopus igitur ad exequendum negotium se haud satis impigre movebat. Verebatur forsitan levitatis argui, si ad implendam rem tam eximiam post primam statim iussionem preceps abiret. Verum dum cunctando ac deliberando tempus tereret, angelica voce secundo ac tercio similem in modum est commonitus, ut precipitaret moras nec caelestibus mandatis suam diucius operam denegarêt. Ita deinceps nihil ambigendum ratus, ut facto maior auctoritas inesset, Carolum, penes quem eo tempore ius regium erat, super hoc consuluit. Cum ille libens annuisset , adhibitis sibi tam clericalis quam monastici ordinis viris illustribus, locum adiit. Sacra ossa exinde sublata cum magna aecclesiastici apparatus ambicione, sicut iussus fuerat, in monasterium Herveldense transtulit . Quantus honor, profectus et reverentia ex hoc loco illi accreverit, cunctis ibi degentibus hodieque est in propatulo.","prev":{"citation":"Lamp. Hersf. Ann. 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/16"},"next":{"citation":"Lamp. Hersf. Ann. 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/18"},"credit":{"text":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip","quality":"proofread"}}