{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lamp. Hersf. Ann. 21","citation":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/21.md","author":{"name":"Lampert of Hersfeld","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld"},"work":{"title":"Lamp. Hersf. Ann.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann","urn":null},"verse":false,"words":448,"text":"Sentiêbat iam per spiritum instare diem dormitionis suae. Rem tamen silentio premendam censuit, tum nê tam e vicino imminens mortis articulus necessariis suis merorem iniceret, tum ne iactando prescientiam incideret in ambitionem popularis aurae, quam cunctarum virtutum perniciosam ac mortiferam labem semper duxerat, tum ut êa quae de funere suo apud se disposuerat rectius ac maturius curarentur. Habebat secum eximiae, ut creditur, sanctitatis virum nomine Albuinum, episcopalis officii negocia post episcopum obire solitum, quem appellatione vulgata corepiscopum vocant, eoque in divinis rebus et privatim et puplice adiutore ac sufraganeo utebatur. Huic ad se accersito: 'Causam', inquit, 'incidi, quae ad Herveldense monasterium profectionem maturare me exigat. Tui sit officii, celebratis prius missarum solemniis, me protinus insecuturum antecedere et quae mihi mecumque venientibus sint receptui providere'. Ille morarum impaciens iussa ocius capessit et que proficiscentibus usui forent disponit, missam celebrat, quid tali commento strueretur , penitus ignorans. Cumque incolumi adhuc, ut a medicis dici solet, temperie tocius corporis sacramentis dominicis participasset, repente spiritum exhalavit. Et ne quis fortuitum id fore suspicaretur, mirum in modum eodem momento et vitam finivit et missam. Archiepiscopus tantae rei miraculo nihil permotus, sed industrium mortis suae precursorem pronissimo favore amplexatus, navi iussit imponi et per Rhenum amne secundo devectum in loco qui dicitur Hohstedi exponi . Ubi cum ad funeris officium frequens de toto episcopatu populus occurrisset, magnifice susceptus, per terram in Herveldense monasterium est translatus; nec ulla funebrium honorum ambitione caruit, si quis honor tumuli, si quod solamen humandi est, transmissa in omnes fide solida, quod magni momenti sint apud Deum eius merita. At beatus Lullus eodem quo instituerat ordine in monasterium Herveldense contendit. Ubi protinus morbo attactus, cum ordinationis suae annum ageret trigesimum secundum, XVII. Kal. Novemb. honestissima morte perfunctus naturae concessit, suumque precursorem dextro tramite insecutus, ut optamus, ut speramus, ut certissime confidimus, caelestis curiae senatoribus est annumeratus, sessurus quandoque cum choro apostolorum in subselliis iudicialibus et iudicaturus XII tribus Israel. Nam quantis apud Deum emineat meritis, etiamsi vitae clarissimae et insigniter actae memoria obsolevisset, indicio tamen essent tot ac tanta miracula, quibus, licet carne mortuus, vivit tamen apud superstites carne quondam vivente multo, ut ita dicam , vivacius. Vivens enim paucorum, mortuus cunctorum pêne aures ac mentes occupavit. Ex his animo sedet pauca revolvere, ut procul facessat invidia, a qua ne nunc quidem vindicat eum sinus Abrahae et nomen celeberrimum iam in aecclesia. Nos ei iam vota facimus, iam divinos propter Deum honores deferimus, iam solemnes ferias instituimus, et adhuc contra eum saevit invidiae pestis infestissima et petulanti lingua, sicut solebat viventem et cum corruptis moribus comminus conflictantem, ita etiam modo insectatur cum Christo regnantem. Sed nos tempus iam dudum terimus , propositum pocius aggrediamur, hoc breviter commonito lectore, quod raro virtuti cum viciis conveniat.","prev":{"citation":"Lamp. Hersf. Ann. 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/20"},"next":{"citation":"Lamp. Hersf. Ann. 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/22"},"credit":{"text":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip","quality":"proofread"}}