{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lamp. Hersf. Ann. 27","citation":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann. 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/27.md","author":{"name":"Lampert of Hersfeld","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld"},"work":{"title":"Lamp. Hersf. Ann.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"Istud igitur in calce huius historiae satis, ut arbitror, oportune annexerim. Quod tamen ipsum, si quid veri mens augurat, scriptori non nihil invidiae conflabit, apud eos potissimum, qui in contumeliam suam referent, quicquid in laudem viri huius ambitiosius dixi. Sed ego nullam invidiae, nullam odii, nullam persecutionis , si ea immineret, tempestatem gravem ac metuendam duco, quam cum tali viro mihi communem fore video. Illud tantum sibi a me responsum habeat iniquus ille quicumque est calumpniator, me non rudem cúdere materiam, sed in qua et alii scriptores iam ingenia sua detriverint; malignum me fuisse interpretem, si quid ab aliis scriptoribus traditum, quod modo ad rem attineat, ego aut odio motus aut gratia silentio preterissem. Rerum fides potissimum penes illos erit. Ego mihi eam tantum operam iniunxeram, ut de Vita sancti Bonefatii, sanctae Lyobae, Sturmionis abbatis, item et ex cyrografis et decretis principum, qui ea tempestate Galliis presidebant, quaeque in memoriam huius viri dicta excerperem et ea quasi disiecta historiae membra in unius libelli corpusculum congererem. EXPLICIT VITA SANCTI LULLI EPISCOPI. LAMPERTI LIBELLI DE INSTITUTIONE HERVELDENSIS ECCLESIAE QUAE SUPERSUNT.","prev":{"citation":"Lamp. Hersf. Ann. 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-hersf-ann/26"},"next":null,"credit":{"text":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Hersf. Ann.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip","quality":"proofread"}}