{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Lamp. Lib. de inst. Herveld. eccl. 2.22-34","citation":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Lib. de inst. Herveld. eccl. 2.22-34","ref":"2.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-lib-de-inst-herveld-eccl/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-lib-de-inst-herveld-eccl/2.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-lib-de-inst-herveld-eccl/2.22.md","author":{"name":"Lampert of Hersfeld","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld"},"work":{"title":"Lamp. Lib. de inst. Herveld. eccl.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-lib-de-inst-herveld-eccl","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"E quibus Hagano calicem magnum de auro purissimo, electro et gemmis preciosis in ministerium Domini in gloriam et decorem fieri fecit. Umbonem vero patenae latitudine pene unius palmae totum per circuitum lapidibus preciosissimis et unionibus vestivit . Verum nos ea quae paulo ante nostram aetatem gesta sunt breviter, prout ea expiscari potuimus, attingentes , haec, quae nostris modo temporibus geruntur, lamentando potius quam dictando subnectamus. Et ne quis nobis crimini ducat, quod tempora regum vel Romanorum imperatorum per successiones suas huic opusculo subtexentes non eorum quoque feliciter vel secus gesta historiae more pariter inseramus, hoc sibi responsi habeat quicumque haec legere animum inducat, nos non statuisse omnia scribere, quae in re publica vel aecclesia gesta sunt aut geruntur, utpote monasterii carcere inclusos nec hominum expertos nec valde curiosos. Ego mihi hanc tantum operam iniunxi, ut nostrae rei publicae consules, hoc est monasterii nostri patres atque rectores, cum calamitatibus, quae nos modernis temporibus oppresserunt, stili officio ad posteros transmitterem. Nam idem ipsi nimirum imperatores suorum secum habent precones meritorum, experientia, ut ita dicam, vernacula eis scribenda dictante et falsas opiniones veritate astipulante longius propellente. Verum haec hactenus . Igitur Gozbertus abbas, etsi non morum, studii tamen sui erga locum Herveldensem satis evidens ad nos transmisit documentum, magnam scilicet copiam librorum suo nomine ob monimentum sui attitulatorum. Plurima quoque ornamenta in auro et argento, in vestibus sacris, quibus uterentur in gloriam ingressuri sanctuarium , tabulam quoque altaris composuit etc., dicens: Domine, dilexi decorem domus tuae etc. tempore Ottonis secundi, qui Rubicundus dicebatur. Quo mortuo, Ottonem filium reliquit heredem parvulum; cui patruus Heinricus regnum subripuit. Inde Ludolfus frater Ottonis idem attemptavit. Sed optimatum maior vis utriusque conatum repressit. Abbas Gozbertus, quia Ludolfo iuraverat, Ottoni iurare noluit.","prev":{"citation":"Lamp. Lib. de inst. Herveld. eccl. 2.12-21","label":"2.12 to 2.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-lib-de-inst-herveld-eccl/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-lib-de-inst-herveld-eccl/2.12"},"next":{"citation":"Lamp. Lib. de inst. Herveld. eccl. 2.35-55","label":"2.35 to 2.55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-lib-de-inst-herveld-eccl/2.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lampert-of-hersfeld/lamp-lib-de-inst-herveld-eccl/2.35"},"credit":{"text":"Lampert of Hersfeld, Lamp. Lib. de inst. Herveld. eccl.. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000741.zip","quality":"proofread"}}