{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 10.6-9","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 10.6-9","ref":"10.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/10.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/10.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/10.6.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Quare singulis Arabibus, qui ducatum illi pendere volebant, permissum est, liberè Arabiam ingredi, ea tamen lege atque sacramento, quòd perfido sese Barbariae Regi hostes praeberent atrocissimos. Quod vbi id illis permissum est, mox decem Arabum stirpes in Africam venisse dicuntur, quae dimidia totius Arabiae desertae pars fuit, his sese adhuc quidam adiungunt Arabiae foelicis incolae, sicque inter hos reperti sunt circa quinquaginta millia, qui iam armis apti erant: mulierum, puerorum, & pecudum tanta fuit multitudo, vt penè horum numerus infinitus sit habitus: quorum omnium meminit diligentissimus ille rerum Africanarum hi storiographus Ibnu Rachu, cuius & antea fecimus mentionem. Mox igitur vbi Arabes id desertum transissent, quod iam inter Aegyptum & Barbariam esse diximus, primò Tripolim Barba riae oppidum obsidione cinxerunt, qua tandem deuicta, bona cinuum pars trucidata, reliqui fuga sibi salutem quaesierunt. Post haec Cabino oppido arma parantur, quod ab iisdem captum atque euer sum est. Tandem & Elchairoe obsidetur, verùm quia illis optime prouisum erat, octo mensibus hostium impetus sustinuisse dicutur: quibus iam transactis, oppidum obsidentib. patere coactum est: hîc miseranda strages, crudelis vbique exspirantium vox, atque horrenda vndique mortis ima go. Hanc Arabes terram inter se diuiserunt, illicque habitare coeperunt, magnos interim prouentus à sibi subditis oppidis atque prouinciis exigentes. Sic totius Africae circuitum sibi seruarunt, donec successerit in Marocci regnum quidam Iosephus lefsin filius, hic primus Marocci Rex fuit, atque omnibus viribus conatus est iam defuncti Africae regis amicos ad regnum prouehere, nec prius quieuit, quàm Arabes Elchairoen deserere coegit. Arabes tamen loca viciniora occuparunt, atque quòd potuerunt, se rapinę & furtis dediderunt: defuncti verò amici diuersis tantùm locis imperare potuerunt. Successit postea Marocci regno quidam Mansor, hic quartus fuit Rex & Pontifex eius sectae, quae Muoachedim dicta est. Ille quem admodum aui atque proaui semperiam dicti de functi amicis fauerant, illosque pristino statui red diderant, sic huic prorsus in animo fuit se illis hostem praebere, sibique illorum ditionem vsurparo.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 10.1-5","label":"10.1 to 10.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/10.1"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 11","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/11"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}