{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 101","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/101.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"X Occidente a Buragrago flumine initium habet, distenditque se Orientem versus ad fluuium vsque, quem Inauem vulgò dicunt; didistant autem ab inuicem hi fluuij centum ferè miliaribus. In Septentrione fluuio Suba, in Meridie verò Atlantis radicibus finitur. Ager illis tam frugibus, fructibus atque armentis abundans, vt nulli planè cedere videatur. Pagos hic vbique maximos reperias, quos oppida non immerito appellaueris. Planicies praeteritorum bellorum iniuria adeò vastata, vt paucos admodum iam habeat incolas, nisi quòd miseros hic quosdam inuenias Arabes, quorum nonnulli proprium habent agrum, nonnulli cum Fessanis, alij cum Rege aut cum quodam aulico communem possident. Porrò Salae atque Mecnasae ager à quibusdam Ara bibus nobilioribus colitur, subijciturque vt plurimum Regi Fessae. Nunc quae hic memoriae digna reperiuntur, suo quoque loco enumerare decreuimus. ¶ Sela. Rhs antiquissima à Romanis condita, post à Gothis vi occupata. Deinde cum Mahumetanorum exercitus eam regionem ingressus fuisset, Gothi eam Mahumetico duci Tarico in manum dederunt. Verùm ab eo tempore quo exstructa fuit Fessa, coepit hęc vrbs Fes sanis parêre ducibus. Sita autem est in littore Oceani loco amoenissimo à Rabato sesquimiliari vix distante, sic vt Buragragus fluuius duas has vrbes ab inuicem dirimat. Hic aedificia antiquitatem prae se ferunt, domus opere vermiculato marmoreisque columnis admodum superbae. Templa ornatissima, officinae sub porticib. latissimis compositae. Post verò multas officinas arcus est qui (vt illi volunt) artem ab arte diuidit. ac (vt vno N iiij dibzy G Google vno dicam verbo) omnia hic reperias, quae ad vr bem ornatissimam atque Reip. statum elegantissimum pertinere videntur. Adde quòd vnus hic Fessae portus frequentissimos omnis generis mer catores tam Christianos quam alios recipit. Huc Genuenses, Veneti, Angli, atque inferioris Germaniae populi se recipiebant. Anno Hegirae. DCLXX. à Castellano quodam duce occupata fuit, incolis fugatis, Christiani sibi vrbem reseruarunt.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 100","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/100"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 102","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/102"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}