{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 104.1-4","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 104.1-4","ref":"104.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/104.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/104.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/104.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"leonibus referta, quàm antea scripsimus, maximoque illos afficiunt incommodo, qui in his regionibus pernoctare coguntur. In eo suburbano qua Fessam proficisci solitum est, domunculam inuenias desertam, quae conclaue concameratum habet: huc se muliones atque mercium vectores noctu recipere dicuntur, ostium verò ramis atque spinis muniunt quantum possunt. Neque desunt qui hanc domunculam (dum adhuc id oppidum incolas habebat) egregium fuisse diuersorium affirment. Deletum autem est eo bello Sahidico, cuius iam antè descriptionem dedimus. ¶ Mecnasae descriptio. Conditoribus Mecnasitis nomen accepit hoc oppidum, à Fessa triginta sex, à Sela plus minus quinquaginta, ab Atlante ve rò quindecim ferè distat miliaribus. Familias ha bet sexies mille, incolis ditissima. Quibus temporibus hi in campis degebant, tranquillam inter le gerebant vitam: verùm dissidio inter eos oborto, qui inferiores remansere, cum pecore illis adempto, nihil amplius in campis esset quod agerent, consortio inter illos inito, hanc sibi ciuitatem exstruxerunt in planicie amoenissima. Huic vicinus est angustus quidam fluuius: horti qui hinc tribus circiter absunt miliaribus, omnium generum arboribus sunt felicissimi. Mala hic coto nea insignis sanè magnitudinis atque odoris colli gere licet: mala item punica hic reperias, quae maxima atque esui gratissima cum sint, nullos omnino habent nucleos, tamen vili admodum emuntur. Magna hic etiam est prunorum damascenorum, candidorum atque ziziphorum copia, quae vernis quibusque temporib. sole exsicca edunt, bonamque partem Fessam deuehunt. Reperias & apud hos bonam ficuum ac vuarum affluentiam, sed quae non nisi recentes edi possunt: nam si sicus deficcare conentur, non secus ac farina in puluerem reducuntur, neque vnae si exsiccatae sint, palato gratę esse possunt. Tanta est illis malorum persicorum atque chrysomelorum abundantia, vt ea planè negligant: sed persica mala aquosa, immatura palato minime sunt grata. Oliuarum apud illos cantarus (qui centum libras Italicas continet) sesquiaureo emi solet. Est quoque ea regio lini ditissima, quod Fessam ac Selam ad mercatum deferre solent.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 103.14","label":"LIBER TERTIVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/103.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/103.14"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 104.5-6","label":"104.5 to 104.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/104.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/104.5"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}