{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 109.1-3","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 109.1-3","ref":"109.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/109.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/109.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/109.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Habet autem quaelibet domus duas, nonnullae verò tres contignationes: deinde elegantissima his addunt deambulacra, quibus 1os ex vno in aliud transeunt sub eodem tecto cubi culum, nam medium semper domus tecto caret, cubicula autem quaedam ab hac, alia ab illa parte sunt aedificata. Ostia cubiculorum insignis sunt altitudinis atque latitudinis: qui ditiores sunt, ea ex quodam ligno elegantissimo atque artificiose inciso conficiunt. Cubile quodlibet armarium ornatissimè depictum habet eius latitudinis qualis est cubiculum, quidam illud altum, quidam sex tantùm palmorum altitudinis volunt, vt suprà lectum locari possit. Omnia cubiculorum deambulacia columnis lateritiis maiorica obductis, quaedam etiam marmoreis innituntur. Columnas autem in superiori loco arcu quodam connectunt, quem multo museaco exornant. Quae tabulatum sustinent trabes, summo artificio incisae sunt atque depictae. Reperias & apud quasdam domos cisternas figura propemodum quadratas, quarum latitudo sex, aliquando septem, longitudo verò nonnullis decem, nonnullis autem duodecim est cubitorum, altitudo quorundam sex, quorundam septem est palmorum, om nes autem apertae lateribus & maiorica obducta variè pictae. In longitudine cisternae fonticulos elegantissimos construunt, qui aquam in vasa quaedam marmorea diffundunt vti in Europa multis in locis videre licet. Vbi fontes aqua peraequantur, quod superest in cisternas coopertis quibusdam aquaeductibus effluit: quodque cisternis supereffluit, id rursus aliis meatibus in latrinas fertur, ac sic tandem in fluuium dilabitur. Cisternae porrò mundae atque nitidae semper seruantur, neque eas vnquam praeterquam aestate cooperiunt, quo tempore in iis se viri, mulieres atque pueri abluere solent. Turrim insuper aedibus fabricare solent multis ornatam cubiculis, ad quam sese mulieres, vbi laboris sunt pertaesae, recipere, animumque remittere solent, à qua ad omnia ferè vrbis loca prospectus patet. Templa atque oratoria hîc septingentesimum fere complent numerum, Reperias inter haec quinquaginta magnifica atque sumptuosissime exstructa templa suis instructa fonticulis, insigniter marmore atque lapide Italis ignoto compositis, columnae in summitate opere museaco, tabulisque mirum in modum incisis sunt elegantissimae.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 108","label":"108","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/108"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 109.4-7","label":"109.4 to 109.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/109.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/109.4"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}