{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 11","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 11","ref":"11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/11.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Falso igitur cum illis pace sancita, Arabes in hos mouisse, atque vel minimo negocio illum superiorem euasisse legitur. Mansor posthaec maximam Arabum partem secum in Occidentale regnum adduxit, horum nobiliorib. Duccalam & Azgaram habitandam dedit, iis verò qui inferioris erant conditionis, Numidia donauit. Successu autem temporis, qui Numidarum serui erant, libertati reddi iussit, sic inuitis illis, eos in ea Nu midiae parte quam illis dederat, habitare voluit: hi verò indies suam magis atque magis locuple tarunt ditionem. Qui vero Azgarae & in aliis quibusdam Mauritaniae locis habitabant, ad vnum omnes in seruitutem redegit. Quia Arabes si extra deserta habitent, non aliter sese habent ac pisces sine aqua: saepissimè iam deserta adire tentauerant, sed oberat illis mons Atlas, qui tum tempo ris à Barbaris tenebatur. Neque per planiciem patebat illis transitus, quia reliqua illorum pars, illic suas habebant colonias; quare posita super bia, se agriculturae dederunt, neque quicquam praeter casas, tuguria, atque tentoria habebant. Accedit & horum miseriae, quòd insuper & regi Mauritaniae singulis quoque annis largissimos census soluere cogantur. Qui Ducculam incolebant, quia multitudine pollebant, se facilè ab omni tributo liberarunt. Bona Arabum pars Tuneti remanserat, eo quòd Mansor hos secum adducere recusauerat: hi mortuo Mansore Tunetum sibi occuparunt, remansitque illis id dominij, donec tandem quibusdam ex populo qui Abu Haf dictus est, ea lege regnum relegarunt, vt illi dimidium censuum atque prouentuum totius regni ferrent: quod & in nostrum adhuc remansit aeuum.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 10.6-9","label":"10.6 to 10.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/10.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/10.6"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 12","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/12"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}