{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 112.9-11","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 112.9-11","ref":"112.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/112.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/112.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/112.9.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Habet quodlibet balneum quatuor aulas: foris verò sunt quaedam ambulacra loco eminentiori fabricata, ad quae quinque aut sex ascenditur gradibus: hîc se homines exuunt, nudique inde ad balneum eunt. In medio aquam ceu in cisterna quadam conseruant. Primò igitur balneum intrare volentes, aulam, quandam transeunt frigidam, in qua frigida seruatur aqua, qua calidam commiscere solent, deinde ad alium locum aliquantò calidiorem itur, vbi à seruis mundantur atque abluuntur: postea ad tertium vaporarium, vbi quantùm lubet sudatur, in hoc aqua calefit, quae ligneis quibusdam vasis adfertur, ac in caldarium effunditur. Cuique homini eius aquę duo dantur vasa, qui plura, aut qui largius lauari volunt, ministro ad minimum liardum exsoluunt, vaporarij autem domino duo tantùm teruncij numerantur. Ignis quo aqua calefit non nisi stercore quorundam animalium desiccato exstruitur: quamobrem permulti ad hoc aluntur pueri, qui huc atque illuc per stabula discurrentes, stercus omne extra oppidum in cumulum congeruntur, quo per duos aut tres menses sole indurato, ignem exstruere solent. Habent & foeminae suum vaporarium à viris secretum. Quaedam tamen & viris simul & mulieribus seruiunt, diuersis tamen temporibus, viris nempe à tertia vsque in decimamquartam diei horam, reliquum temporis mulieribus patent. Interea dum se foe minę abluunt, funem in primum ingressum extendunt, qui viros tum temporis non vlterius introeundum esse indicat. Neque viris hic cum vxo ribus vel colloquium miscere non datur, tanta illis est honestatis ratio. Solent hic tam viri quàm foe minae genio admodum indulgere post lotionem atque cantiunculis vocalissimis animi laetitiam indicare.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 112.5-8","label":"112.5 to 112.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/112.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/112.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 113","label":"113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/113","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/113"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}