{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 119","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/119.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Ab hoc loco rupem inuenias, quae deambulacra duo ha bet, quorum alterum ad Occidentalem portam, alterum ad regium quoddam palatium ducit, in quo se Regis soror, aut alius quispiam ex regis affinibus continere solent. hoc autem notandum, quòd forum istud à summo templo initium ca pit: ego verò ne ordinem inuerterem, ea tantum descripsi fora, quae circumcirca sunt, vltimò de mercatorum statione dicturus. ¶ Mercatorum statio. Rbem non immeritò eum appellabis lo cum, qui mercatorib. dicatus est, vndique muris cinctus, duodecim habet in ambitu portas, quarum quaelibet ferrea catena in transuersum ducta, equis & vehiculis transitum adimit. Locus in quindecim diuisus est partes, duas sutores occupant, qui nobilium tantum calceos con suunt: duas item sericarij mercatores, quorum alij, funiculos atque id genus ornamenta venalia ha bent, suntque horum officinę circiter quinquaginta: alij sericum tantum ornandis subbuculis, puluinaribus, & huiusmodi rebus ex tela confectis aptum venale habent, quorum totidem ferè reperiuntur officinae. Deinde prostant qui muliebria cingula ex lana rudiori componunt, quae nonnulli ex serico quoque conficiunt, verùm non admodum elegantiora, illorum enim crassitudinem duos digitos excedere putem, quibus vel nauem contra ventorum iniuriam retinere possent. Hos insequun tur qui pannum ac telam vendunt, quae ex Europa huc mitti solet: apud quos & pannum ex serico confectum, pileos, aliaque huiusmodi venalia reperire poteris. Vbi hos praeterieris, nonnullos reperies qui storeas, stibadia, puluinaria, aliaque permulta ex corio composita vendunt. Dein illorum locus est qui vectigal recipiunt, so lent enim panni per quosdam praecones vendi, quos priusquam in forum adferantur, necesse est vt ab illis signentur, quos iam vectigal recipere diximus. Praecones plus minus sexaginta hic inuenies, qui pro singulis pannis liardum recipiunt. Postmodum sartorum quoque locum inuenias, qui tres sibi vicos occupant. Mox in forum descendis, in quo telae mercatores sunt, qui & mu liebres subuculas venales habent: habentur autem hi pro ditissimis totius Fessae mercatorib. nulla enim est mercatura, quę majus adferat emo lumentum. Vitra hunc locum vestes quasdam venales reperias, eo panno confectas, qui ex Europa isthuc deferri solet. Singulis horis pomeridianis pannum per praecones in hoc loco venditur, idque cui libet licitum est, quoties necessitas aut alius quicunque casus cogit. Postremus omnium is locus est, in quo subuculae, mappulae, aliaque permulta interpolata vendi solent: nec procul hinc tapetes, lectique stragulae venduntur. ¶ Quare haec vrbis pars Caesarea sit appellata. Ocus iste muro circonseptus Caesarea antiquo nomine à Monarcha illo Iulio Caesare deducto, appellatur: cuius hanc scriptores adferunt rationem: quòd omnes Mauritaniae ciuitates iis temporibus, primò Romanorum, deinde Gothorum paruerunt imperio. ha bebatque quaelibet semper ciuitas, aut Romanos, aut Gothos, qui tributa reciperent ac seruarent.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 118","label":"118","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/118"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 120.1-4","label":"120.1 to 120.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/120.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/120.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}