{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 12-2","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 12-2","ref":"12-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/12-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/12-2.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":444,"text":"Vi Africam inhabitant Arabes, tribus di stribuuntur populis. Horum enim quidam Cachini, alij Hilelli, reliqui verò Ma chili nuncupantur. Cachini in tres diuiduntur populos, Etnegos, Sumaitas, & Sahidos. E chegi rursum tribus diuisi sunt partibus, Dellegis, Eimuntefigis & Subairis: occupantque hi innumeras ferè regiones. Hilelli quatuor item sub se po pulos habent, Benihemiros, Richos, Sufienos, & Chusainos. Benihemir partitur in Huroam, Huc ben, Habrum, Mussimum. Riehi verò in Deuuadiam, Suaidiam, Asgegiam, Elcheritham, Enedriam, & Garsam, quae quide partes infinitas occupant ditiones. Machili tres sub se habent populos, Ma staros, Hutmenos, & Hassanos. Mastari partiri vo lunt in Ruchen & Selim. Hutmen in totidem El hasin & Chinanam. Hassan autem diuidunt, Deuihessen, Deuimansor, & Deuihubaidulla. Deuihessem distinguunt in Dulein, Berbunum, Vodein, Racmen, & Hamram. Deuimansor in Hem run, Menebben, Husein, & Abulhusein. Deuibu beidulla denique in Garagos, Hedegos, Telebos & Geoanos. Quae omnes innumeras possident regiones, quarum enumeratio non difficilis modò, verùm & impossibilis planè videtur. q Praedictorum Arabum mansiones & numerus. Rabum omnium nobilissimi fuerunt E thegi, quibusque Almansor Duccalae re gionem atque Tedles solum inhabitan adum dedit. Hi in nostrum vsque diem cùm à Lu Titanię Rege, tum à Rege Fessae, miris vndique affiliter aciuntur modis. Si quando belligerandum est, mi lites habent armis aptos centum millia, horumque bonam partem equites. Sumaitae Libyae desertum occupant, respondentque Tripolitano deserto. Saepenumero ab his incursiones patitur Barbaria: nullus enim illis in ea locus datur, sed perpetuò vnà cum camelis deserta tenent loca. Horum numerus octoginta millia militiae accommodi, pedites ferè omnes. Sahidi quoque Libyae desertum inhabitant, illisque maxima semper fuit cum Guargalae Rege consuetudo. Adeò huic genti copiosum pecus, vt ad omnes illius regionis ciuitates abunde inde carnium deuehatur, idque aesciuo pręcipuè tempore, hyeme enim nunquam deserta exeunt. Accreuit horum numerus ad millia plus minus centum & quinquaginta, atqui non admodum multos inter hos reperias equites. Dellegi diuersas habent mansiones, horum maximam partem Caesaria habet. Nonnulli & fines Bugiae regni occupant, qui & annuum stipendium ab eorum vicinis accipere dicuntur. minima verò pars Acdeseni campos incolunt, vnà cum Mauritaniae fines ac montem Atlantem, hi Regi Fessae subijciuntur. Elmuntefigi Asgari solum inhabitant, suntque à neotericis El chaluth appellati. Enumerant & hi Regi Fessae annuum quendam censum, pollentque equitibus apparatui bellico aptissimis ad numerum ferè octomillium. Sobari propemodum regno Gezeir confines sunt, sub Rege Telensini stipendia merent, ac bonam Numidiae partem occupare dicuntur. Equites habent rei militaris peritissimos numero plus minus trium milium. Maxima est illis camelorum copia, quare hyeme desertum habent. Reliqua horum pars planiciem occupat quae inter Salam ac Mecnesen sita est. Copiosum nabent armentorum numerum, agricultura sese exer cent, cogunturque singulis quoque annis Regi Fessae aliquid census exsoluere. Horum equites quos bello planè natos dicas, numerum reddunt quatuor millium. ¶ Hilel populus, eorumque situs. Ilelli qui & Benihamiri appellantur, Regno Telensino & Oranico vicini habentur.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 12","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/12"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 13","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/13"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}