{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 121","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 121","ref":"121","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/121","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/121.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Aliquantò vlterius fabri sunt, qui clauos fabrifaciunt, tandem vietores reperias, qui vasa quaedam praegrandia in situlae modum componunt: apud hos & frumenti quoque mensuras reperire licet. Quas vbi huius rei quidam praefectus examinarit, pro qualibet teruncium suo iure accipit. Mox lanae sequuntur ven ditores, qui postquam lanam à lanionibus emerunt, per quosdam huic rei conductos purgandam atque abluendam curant. Corium ijdem adornare solent, sed non nisi ouillum: bubulum enim, quoniam alia prorsus arte paratur, alium etiam habet locum. Deinde quosdam reperias qui sportas certosque funiculos parant, quos Africani equorum pedibus addere solent. Quos subsequuntur aenei opifices: hos, qui non procul ab his pondera & mensuras: tum qui instrumenta parant, quibus linum atque lana carminari soient. Tandem in longum quendam descenditur vicum, vbi promiscuè multarum artium reperias artifices, quorum nonnulli stapedes, calcaria, aliaque huiusmodi (quae fabri rudia & impolita reddunt) limare solent. Postea fabros quosdam lignarios habes, qui temonibus, aratris, molarum rotis, aliisque huiusmodi conficiendis sese exercent. Tinctoribus sua est in fluuij ripa mansio, quarum quaelibet fontem habet limpidissimum, in quo quicquid ex serico confectum est, abluunt. Ex opposito latum admodum & spaciosum habent locum vallorum fabricatores, qui cùm sit vmbriferis moris consitus, aestiuo tempore amoe nitate sui valde recreat. Sequitur fabrorum ordo, qui mulas & equos calceant: tum & qui balistis arcus ex chalybe accommodant. Viterius qui equorum calceos cudunt: hos, qui telam dealbant: vbi & vrbis pars quę ad Occidentem vergit, finitur: quae olim ciuitas per se fuit (vt antea diximus) ac post alteram aedificata, quae Orientem respicit. & Alterius Feßae partis descriptio. Lia quoque vrbis pars ad Orientem sita, pulcherrimis palatiis, templis, aedibus, & a collegiis abundat: quanquam hîc non tam copiosae neque frequentes sint diuersae artes, atque in ea quam modò descripsimus. Hic enim nec sunt mercatores, nec sartores, nec calcearij, praeterquam ex panno grossiori. Aromatariorum est forum exiguum, triginta officinarum capax. Ad moenia vrbis agunt laterarij & figuli: paulò inferius forum est amplum, in quo vasa candida figulina, catini, scutellae, patinae venundantur. Viterius ad forum itur granarium, in quo cellae sunt frumen tariae. E regione summi templi forum est lateribus stratum, in quo diuersae exercentur artes atque opificia. Sunt & aliae artes mechanicae, variè per totam vrbem dispersae: mercatores autem parinarij vnà cum aromatariis, loca sibi destinata acoccupant.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 120.5-6","label":"120.5 to 120.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/120.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/120.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 122.1-5","label":"122.1 to 122.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/122.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/122.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}