{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 122.1-5","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 122.1-5","ref":"122.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/122.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/122.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/122.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Numerantur in hac vrbe quingentae & viginti textorum aedes, pluribus contignationibus aulisque spaciosis magnifice admodum con structae: in quarum singulis multae sunt textrinae, quae locatoribus magno sunt emolumento: huius opificij asserunt in vrbe esse ad viginti milia, quemadmodum in molendinorum exercitio. Sunt quoque in hac vrbe centum officinae filo can didando exstructae, quarum potiores ad fluminis ripam sitae, caldariis, & vasis inuratis sunt instructissimae: & in alios vrbis vsus sunt ingentia aedificia, in quibus varij generis ligna ferrantur, quod quidem officium à Christianis mancipiis, exercetur, & quicquid inde lucri consequuntur, ad illos redit à quibus aluntur. His nulla omnino quies datur, praeterquam diebus Veneris à meridie in vesperam: & octo diebus diuersis tempo ribus per annum dispersis, in quibus Maurorum celebrantur festa. Habent & meretrices siuem lo cum, quae fautores habent maximos, interdum potentissimosque vrbis rectores. Reperias, quoque nonnullos oenopolas, quibus vel impune meretrices alere, & cuilibet tradere licet. Sunt & hic amplius quàm sexcenti fontes limpidissimi mu ris cincti, curiosissimeque seruati, quorum quilibet subterraneis quibusdam ductibus, variè se huc atque illuc per domos, templa, collegia, & hospitia diffundit: estque illis haec aqua multò charior: nam quae è flumine peri solet, frequenter aestiuis temporibus desideratur: huc accedit, quòd quoties aquae ductus sunt purgandi, flumen extra vrbem duratus necessum est. Soles igidibzy G Goo gle igitur quaelibet familia ex fontibus sibi petere aquam: & quanquam nobiles tempore aestiuo fluuiali vtantur, rubent nihiloninus & fontanam adferri, quòd frigidior sit, gustuque gratior. Vere autem contrarium accidit. Fontium porrò maxima pars ex Occidente & Meridie fluit: nam quę Septentrionem respicit, montibus, marmoribusque Tiburtinis est referta, vbi antra quaedam reperias, in quibus frumentum ad multos annos feruari solet: quaedam verò adeò ampla vt plus quàm ducenta capiant frumenti modia. Qui in ea vici nia habitant ciues, quique antra ea possident, satis inde pro vitae necessitate colligunt, centesimam namque singulis annis frumenti mensuram pro locatione referunt. Pars quae ad Meridiem est, dimidia fermè incolis est vacua, hortos habet fructiferos, in quibus nullum fructuum florumque genus desiderari potest.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 121","label":"121","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/121"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 122.6-7","label":"122.6 to 122.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/122.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/122.6"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}