{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 131","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/131.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Verùm qui sanioris sunt iudicij, mulieres has Sahacat, quod Latinis fricatrices sonat, appellant, quòd illis damnanda sit consuetudo, venerem inter seipsas exercere, quod honestiori vocabulo exprimere non possum. Si quando con tingat vt formosae quaedam mulieres illas adeant, veneficae harum amore non secus atque adolescen tes puellarum accenduntur, & in daemonis specie rogant, vt concubitum pro mercede patiantur: hoc modo saepenumero sit, vt dum se demoniorum dictis paruisse putant, rem cum veneficis ha buerunt. Neque desunt quae eius rei voluptate allectae, veneficarum consortium ambiant, & mor bum fingentes vnam earum ad se vocent, vel miferum eo mittant maritum: quae vbi rem intellexerint, mulierem à daemone quodam vexatam affirmant, eamque ob causam nullo modo liberari posse, nisi se illarum adiunxerit numero. His verbis miser ille tandem victus, non id permittit modò, quin & sumptuosum veneficarum ordini parat conuiuium: quo absoluto ad strepium tympanorum mirum in modum saltare so lent: deinde vxorem charissimam diis ventisque committit. Reperiuntur tamen nonnulli qui vel minimo negotio fustibus vxores pulsando daemonem eijciunt: alij daemonium se habere fingentes, non alio moda veneficas illas decipiunt, atque illorum deceptae sunt vxores. Praestigiatores. Eperitur & Fessae praestigiatorum genus quoddam, Muhazzimin vocant: hi omnium promptissime daemonia eiicere di cuntur. & quia illorum vaticinio nonnunquam succedat effectus, dici non potest quantum ea res existimationem augeat: quòd si eiicere non pos sint, aëreum esse spiritum asserunt. Modus autem adiurandi daemones hic ferè est: primò characte res circulosque nonnullos in foculo, aut alio quouis loco depingunt, deinde signa quaedam in daemoniaci manibus aut fronte describunt, illumque miris modis fumigant. Postea carmen conficiunt: ex daemone sciscitantur quà & quomodo huc intrauerit, quis sit, quodque illi sit nomen ediscunt, tandem inde exire praecipiunt. Sunt & alterius generis, qui regula quadam Caballistica (Zairagia appellant) operantur: haec autem multis con tinetur scriptis, naturalis siquidem scientia putatur.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 130.5-6","label":"130.5 to 130.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/130.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 132","label":"132","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/132"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}