{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 15","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 15","ref":"15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/15.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":438,"text":"Horum tributarij sunt Segelmessem, Todgitae, Tebelbetti, atque Darae: tanta illis dactylorum copia, vt annuus prouentus vitae necessitati facilè sufficeret, etsi nihil lucri accederet: hi apud reliquas nationes maxi mi sunt nominis, numerantque equites circiter tria millia. Habitant & inter hos abiectiores quidam Arabes, equorum tamen ac omnium generum pecudum maxima illis copia est, qui eorum lin gua Garfa Esgeh sunt appellati. Est & huius po puli Hemrun pars quaedam, quae multum apud Numidas ditionis obtinet, vnde & vberrimus illis annuus prouentus reportatur: ab his frequens fit ad desertum vsque Fighig discursus. Aestiuo tempore per totam Garitae prouinciam disperguntur, eamque Mauritaniae partem occupant, quae ad orientem Solem vergit. Nobiles sunt, viri probi, atque omnis humanitatis amantissimi, adeò vt reges Fessae solent ferè omnes ex his sibi vxores deligere, quare & maxima eos amicitia atque consuetudo coniungat oportet. Menebbe populus idem fere desertu inhabitant, duasque sub se habent Numidiae prouincias, Matgaram & Retebben. Sunt & hi validissimi, stipendia merent sub Segelmessenis, annumerantque equites duo ferè millia. Huscini qui & à Deuimansore ortum habere cre duntur, Atlanti subiiciuntur. Spaciosam habent in montibus illis ditionem, multa passim castra, multas denique vrbes opulentissimas, quas sibi olim à Marini Viceregibus datas opinantur: quum enim id regni primùm adepti fuissent, maximam illis Huseinitae opem tulerunt. Est & horum regnum regibus Fessae atque Segelmessae subiectum. Ducem habent qui ferè semper eam vrbem inhabitat, quam Garseluinum vulgò appellitant. Per id deserti ferè semper vagantur, quod eorum lingua Eddara nuncupatur. Opulentissimi atque probissimi habentur, equitum adnumerant plus minus sex millia, saepenumero inter hos & quosdam Arabes reperias, verùm illos tantùm pro ser uis habent. Abulbusein populus, partim iam dictum Eddara desertum incolunt, atqui minimum illic ditionis possident: maxima verò horum pars ad tantam miseriam redacta, vt nec victus illis in tentoriis syluestribus suppetat. Verum quidem est eos in Libyae deserto quasdam sibi mansiones exstruxisse, sed tamen & fame & summa rerum omnium inopia premuntur: quin & (ne non sint omni ex parte miserrimi) affinibus & parentibus annuos exsoluere census coguntur. ¶ Deuihubaidulla. St huius populi Deuihubaidulla pars quaedam, quae Gharragi nominatur: hi Benegomi atque Fighig deserta occupant, latamque in Numidia possessionem obtinent. Stipendia merent sub Telensini rege, qui & sedulò in hoc incumbit, vt eos in pacem vitaeque tranquillitatem redigat: sunt enim & latrociniis & furtis addictissimi. Aestate solent se Telensinum conferre, vbi & per id tempus sedes figere credun tur: equites illis quater millesimum complent nu merum, quos omnes & Marte dignissimos dicas, Hedegi quoddam desertum Telensini vicinum ha bent Googl bent, quod illis Hangad nuncupatur. Nullum prorsus stipendium merent, nihil omnino ditio nis possident, rapina tantùm illis atque praeda cordi sedet, his duntaxat & sibi & familiae proui detur, numerantque equites ferè quingentos. Tehlebi Elgezairae planiciem incolunt, fitque ab his frequens admodum per deserta ad Tegdeatum discursus.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 14.5-7","label":"14.5 to 14.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/14.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/14.5"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 16","label":"16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/16"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}