{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 151.1-4","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 151.1-4","ref":"151.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/151.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/151.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/151.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Togata mons. Istat à Fessa Occidentem versus septem fere passuum milibus, qui quidem valde excelsus, latitudinis verò exiguae. Orien tem versus ad Bunafram vsque fluuiosum quinque circiter miliaribus distantem, protenditur. Omnis ea facies quę Fessam respicit, huius quoque summitas & pars quae Essichae exposita est, vitibus ditissimae sunt, omnisque generis frugum copia abundantissimae. In huius montis iugo an tra reperias, multasque specus subterraneas, in quibus thesaurorum inuestigatores Romanos suas abscondisse diuitias arbitrantur, quemadmodum & alio dictum est loco. Solent peracta vindemia curiosi ac miseri homines maximos in excauan do saxo perferre labores, & quamuis nihil reperiant, non tamen à labore desistere volunt. Omnes huius montis fructus oculis atque palato ingratissimi, maturitate reliquos illarum regionum fru ctus anteuertunt, tametsi ingrati sint saporis, & visui officiant. ¶ Guraigura mons. Vraigura Athlanti vicinus à Fessa quaIdraginta ferè distat miliaribus. Ab hoc flumen quoddam producitur, quod Oc cidentem versus fluendo in Bath fluuium delabitur. Est hic mons medius inter duas spatiosissimas planicies, quarum altera Fessam respiciens Esais, vt antè diximus, appellatur: altera in Meridie posita Adecsen est nuncupata. Est autem haec frugibus pratisque foelicissima. possidentur autem à quibusdam Arabibus Zuhair appellatis Fessae Regis clientibus: verùm Rex hanc ditionem aut fratri, aut aliis quibusdam affinibus vt plurimum assignat, ex qua decem millia aureorum in singulos annos colligunt. Maximis indies dicti Arabes afficiuntur incommodis, ab Elhusainis itidem Arabibus qui deserta incolunt: nam aesti uo tempore in planiciem incursiones faciunt: quamobrem Fessę rex in huius regionis tutelam nonnullos equites ac balistarios alit. Hanc planiciem irrigant amoenissimi fontes, amnesque limpidissimi: frequentes adiacent saltus, in quibus degunt leones mites ac domestici, quos vnusquisque bacillo abigere potest, neque aliud incommodum praestant. Nunc ad Azgarae regionis descriptionem properemus. ¶ Aggarae Fessae regionis descriptio.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 150","label":"150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/150"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 151.5-8","label":"151.5 to 151.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/151.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/151.5"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}