{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 16","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/16.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Illis Elgezair atque Teddelles vrbes maximè insignes subijciebantur: verùm nostro hoc tempore a Barbarossa illis ademptae sunt, quod & eorum regem pessimè habere facilè quis conijcere poterit. Quin & tum temporis eum deletum populum perhibent qui apud illos Tehleb dictus erat: hos quidem neque virium neque rei milita ris praestantia cuiquam populo cedere dixisses, equites numerabant plus minus tria millia. Ge hoanitae non vno loco habitant, horum enim pars quaedam vnà cum Guaragis, reliqua verò inter Hedegos reperias, suntque illis non aliter quàm seruorum vice, quod & animo tamen aequissimo tolerant perferuntque. Illud autem hoc loco no tandum, priores illos duos populos, quos Schachinos atque Hilellos appellauimus, Arabes esse Arabiae desertae, qui & originem ab Ismaele Abrahami filio se traxisse opinantur. Quos autem no mine Machil antea notauimus, hos Arabiam foe licem habere, ortumque ducere à Saba. Hos Mahumetici iis posthabitos volunt, qui ab Ismaele Ismaelitae sunt appellati. Et quia maxima semper inter eos fuit disceptatio, vtra pars nobilitatis primas partes obtineret, hinc factum est quòd vtrinque multa fuerint conscripta colloquia atque epidibzy G Google epigrammata, quibus quisque suae gentis eneomia, mores atque ritus decantare solitus est. Veteres illi Arabes, qui ante Ismaelitas fuere, ab historiographis Africanis Arabi Araba, hoc est Ara bes Arabici (vt sic dicatur) vocitari solent: qui ab Ismaële genus duxisse dicuntur, Arabi Mustahraba, id est, Arabes (vt ita loquar) inarabati, vel Arabes per accidens nominantur, eò quòd non sint Arabes natiui. Quae ex eo tempore in Africam demigrarunt, eorum idiomate Arabi Mustehgeme (quod latinè Arabes barbari sonat) sunt appellati, quòd extraneis sese adiunxerunt, adeò vt non solum habeant sermonem, verùm & mores corruptissimos, sintque moribus prorsus barbari. Haec sunt, amice lector, quae potuit memoria de Africanorum atque Arabum origine ac diuisione, hoc toto decennio seruare, quo neque me legisse neque vidisse vllam de ea gente historiam memini. Si quis plura videre velit, eum Hibnu consulat oportet, quem antea nominauimus. Africanorum qui Libyae deserta inhabitant mores atque ritus. Vinque illi iam antea enumerati populi Zenagates, Guansigates, Tergates, Leutatae, & Bardeitae, à Latinis Numidae dicun tur, estque omnibus vnus idemque viuendi modus, absque vllis legibus aut rationis vsu. Horum vestis panniculus est admodum angustus atque rudis, quo vix eorum pars dimidia tegi potest. Quorundam caput tela quaedam nigra ad fasciae modum reuoluta cingit, cuiusmodi fermè Turcas vti videmus, Dulipanum Itali vocant. Qui cen magnates inter caeteros dinosci volunt, subuculam ex gossipio caeruleo confectam, latis manicis circunferunt. Gossipium autem illis à quibusdam mercatoribus è Nigritarum solo aduehitur. Nullum habent equitationi aptum animal, praeter camelum, cui natura inter eum gibbum quem in posteriori dorsi parte gerit & collum, ephippium dedit. Res sanè risu digna si quis hos equitantes aspiciat.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/15"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/17"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}