{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 172","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 172","ref":"172","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/172","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/172.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"St hic mons Fessae territorio ita confinis, vt Dab eo solo flumine sit distinctus. Incolae omnes saponem conficiunt, vnde sibi Fessae Rex sex milium aureorum colligit prouentum annuum. Numerat autem mons ille rura plus minus vigintiquinque: omnes montis costae frugibus, armentis, atque pecudibus sunt felicissimae, nisi quòd magna illis locis sit aquae caritas. Incolae omnes ditissimi, magnam omnis generis mercium copiam Fessam conuehunt, idque non nisi maximo omnium lucro. Nihil in hoc monte prouenit, quod non ad hominum vsum maximè conducat. Distat autem à Fessa decem ferè miliaria. ¶ Gareti Feßae regionis descriptio. Numeratis omnibus cùm ciuitatibus tum Emontibus Errisitis Regionis, sequitur nunc vt & de Gareto (hoc est de Fessae parte sexta) nonnihil dicamus. Habet igitur haec regio suum à Melulo flumine initium ex Occidente, in Oriente verò flumine Muluia terminatur, ad Meridiem montibus quibusdam clauditur, qui à deserto Numidiae vicino non admodum procul distant: in Septentrionem verò extenditur vsque ad mare Mediterraneum. Eius latitudo ad mare à flumine Nocor ad Muluiam vsque extenditur: in Meridie verò fluuio Melulo, in Occidente montibus Chaus terminatur. Huius regionis longitudo quinquaginta, latitudo verò quadraginta est mihariorum. Ager illis fragosus, incultus, atque aridus, Numidiae deserto non admodum na tura dissimilis. Maxima ferè sui parte incolis est nuda, ab eo pręsertim tempore quo Hispani duas huius regionis ciuitates praecipuas sibi occupa& suo dicetur locouerunt, vti Melela Gareti oppidum. Paciosissimum hoc atque antiquissimum oppidum, ab Afris in sinu quodam maris Mediterranei conditum, familiarum numerat duo ferè milia. Fuit olim incolarum multitudine copiosissimum, vtpote totius regionis caput. Multum sanè illi fuit ditionis, maximamque colligebant ferri atque mellis copiam, vnde & nomen loco inditum scribunt, Melela enim eorum idiomate perinde atque nobis mel sonat. In husus portu bonam piscabantur muricum multitudinem. Paruit olim hoc oppidum Gothorum imperio verùm postea in Mahumetanorum rediit deditionem. Gothi inde fugati Granatam con fugerunt, quae ciuitas inde centum fere miliaribus, hoc est quanta est maris interpositi latitudo, sita est. Nostris verò temporibus Hispaniarum Rex ingentem huc misit exercitum: verùm priusquam Hispani huc appulerunt, ciuitatis incolae auxilia à fessano Rege petierant, qui quoniam per id tempus contra Temesnitas bellum gerebat, exiguum admodum mittere licuit exercitum. Quod vbi Melelitae animaduertissent, timentes ne tantillius exercitus Hispanorum vim ferre non posset, assumptis secum quisque quantum potuit supellectilis, ad montes Buthorae confugerunt.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 171","label":"171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/171"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 173","label":"173","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/173","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/173"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}