{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 176","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 176","ref":"176","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/176","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/176.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Multa in hoc deserto reperiuntur animalium genera, qualia id etiam desertum Lybiae gignit, quod Numidiae adiacet. Aestatis temporib. multi Arabes in Muluiae fluminis ripa sese continere solent, praeterea etiam & populus quidam ferocissimus, Batalisa vocant, qui equorum, pecudum, atque camelorum numero ditissimi sunt, hi perpetuum cum Arabibus vicinis gerunt bellum. 4. Chaus, hoc est, septimae Feßae regionis descriptio. Icitur haec regio continere tertiam Fessae partem, extenditur enim à flumine Zha in Oriente atque Occidentem versus flu mine Guruigara clauditur: sic vt longitudo sit centum & nonaginta, latitudo verò centum & septuaginta miliarium: omnis enim ea Athlantis pars quae Mauritamam respicit, huius regionis latitudinem praebet: complectitur et bonam planiciei: atque montium partem, qui Lybiae connnes sunt. Eodem tempore quo Habdulach primus Marinorum princeps Mauritaniae atque reliquarum regionum illarum sibi imperium vsulparet, coepit illius genus hanc regionem inhabitere. Quatuor ab obitu filios reliquit, quorum primus Abubder, secundus Abuiechia, certius Apusaid, quartus verò lacobus fuit appellatus: hic postea propter deuictum Muachidin Maroccotum Regem, atque propter expugnatum à se Maroccum, in Regem electus fuit: reliqui tres praematura morte perierunt: priusquam lacobus Matoccum expugnasset, horum singulis patenfregionem quandam legauerat. Reliquae tres partes in alias septem diuisae fuerunt, hoc est in quatuor Marinorum stirpes atque duos populos, qui cum hac progenie maximâ contraxerant amicitiam; adeo vt haec regio, pro tribus regionibus sit hahita. Qui regnum hoc possiderent, numero decem fuere, regiones tantùm septem. Huius parti tionis autor fuit Abdulach, qui Chaus regionem talem ab obitu reliquit, qualem mox suo describemus ordine. Tourertum oppidum. Ntiquissimum hoc oppidum ab Afris in monto non procul à flumine Zha exstru ctum fuit, Ager illis etsi non latè admodum se extendat, foecundissimus est, adiacet deserto cuidam arido atque fragoso. In Septentrione terminatur Gareto deserto, in Meridie deserto Addubra confinis est: ad Orientem habet An ghad, hoc est, desertum quoddam quod in finibus regni Telensim est: in Occidente autem deserto Tafrata clauditur, quod & oppido Tezzae adiacet. Frequentissima atque opulentissima olim fuit ciuitas, familias numerauit circiter tria milia: insignia hic visuntur palacia, templa, aliaque id genus aedificia. Huius murus ex lapide tiburtino est.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 175","label":"175","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/175"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 177.1-5","label":"177.1 to 177.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/177.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/177.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}