{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 178.1-5","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 178.1-5","ref":"178.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/178.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/178.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/178.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Post hunc successit quidam Mahumetes, homo armis atque rei militaris peritia omnibus sanè laudantissimus. Hic antea multas sibi ciuitates. multaque castra ad radices Athlantis sibi deuicerat, quae m Meridie. Numidiae confines erant. Postquam verò huius oppidi sibi imperium adeptus esset, non dictu facile quantis locupletarit aedificiis atque structuris: illorum Rempub. mirum in modum reformauit: liberalissime exteros omnes illac iter facientes excipiebat, adeo vt eius nomen multis populis innotuerit. Hic vt Tezza Fessano Regi adimeretur consilium dedit, maltaque bona ad hanc rem peragendam obtulit: atque vt facilius omnia peragerentur, decreuerat ipse Tezzae mer catum adire habitu simpliciori, atque sic tandem oppidi ducem aggredi: sperabat enim fore, vt maxima ciuium pars, quos sibi fautores sciebat, conatum facilè iuuarent. Verùm res tandem detecta ad Fessae Regem peruenit (Saich nominapant, hic primus ex familia Quartas fuit, atque pater eius qui nunc Regem agit) qui mox ingenti collecto exercitu, eo animo huc venit vt Dubdu funditus euerteret: atque vbi iam ad montis radices venisset, illic aciem instruit. Montis accolae qui sex milium exercitum collegerant, callidè se in rupibus condunt, bonam Fessanorum partem praeterire sinunt, idque difficillimis atque strictissimis quibusdam vis, vnde non facilè effugituras sciunt, atque sic tandem eximprouiso erumdibzy G Google erumpunt, viarum difficultate fatigatos aggrediun tur, & quoniam arduus atque strictus erat callis, non potuit Rex diutius illorum ferre impetum, atque dum hosti cedere conantur, plus quam mille Fessani le praecipites dederunt, animamque misere cadendo exspirarunt. In eo praelio caesa sunt tria Fessanorum millia: nec tamen potuit Rex tanto infortunio & bello auocari, quin statim reparato. CCCCC. balistariorum atque. CCC. sclopetariorum exercitu, statuit rursum ipsam vrbem summis viribus op pugnare. Verùm cùm iam Mahumetes se amplius Regi resistere non posse videret, decreuit ipse Regem adire, atque ita pace si fieri posset com posita, patriam ab hostibus liberare. Quare adsumpto legati habitu, literas propria manu scriptas ad Regem pertulit. qui postquam has perlegisset, interrogauit legatum quidnam sibi de Dubdu principe videretur? Mahumetes respondit insanire prorsus, qui regi Fessae resistere conaretur.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 177.6","label":"177.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/177.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/177.6"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 178.6-7","label":"178.6 to 178.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/178.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/178.6"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}