{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 182.1-5","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 182.1-5","ref":"182.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/182.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/182.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/182.1.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"quod persoluere volunt, idque fortasse propter loci munitissimi, rebusque omnibus ad victum pertinentibus copiosissimi naturam: non enim etsi per integrum decennium obsideretur vllo tamen modo expugnari posse videtur, nec his vnquam aqua deesse poterit, cùm duae in illo monte sint aquae scaturigines maximae, quae in suppositam planiciem delapsae, duorum fluuiorum initia praebent. .li. ¶ Megesa mons. St & hic mons accessu quoque non adeò facilis, fragosus est frequentissimis nemoribus refertus, nascitur in eo si umenti mi nima, olei autem copia maxima: accolae textores ferè omnes (prouenit enim apud illos lini sic fa tis bona copia) tam equites quàm pedites bello plurimum valent: facies his omnibus candida, idque fortasse propter montis frigiditatem. hi quoque nullum enumerant tributum. hîc etiam F esse atque Tezę exules in tuto sunt, & cùm illi maximam habeant hortorum atque vinearum copiam, abstemij tamen sunt: militem numerant septies millesimum: pagi numero ferè sunt quadraginta. ¶ Mons Baron. Istat à Teza Septentrionem versus in de cimoquinto miliario: accolę ditissimi, po tentissimi, maximoque equorum numero copiosissimi. nullum cuiquam tributum persol uunt. maxima in hoc monte prouenit frumenti, fructuum atque vuarum affluentia, non tamen vinum conficiunt. Horum mulieres candidae atque pinguiores, multo sese argento exornant: in hoc monte exules quoque recipiuntur, verùm si quis alicuius vxorem contrectare velit, de eo maximum sumunt supplicium, nihil enim est quod illi tam aegrè atque hoc ferant. ¶ Beni Guertenage mons. Ltissimus maximeque arduus hic mons est; cùm propter rupes praefractas, tum propter vastissimas in eo solitudines, di stat à Teza circiter triginta passuum milia: magna in hoc frumenti, lini, oliuarum, citreorum ma lorumque cotoneorum odoriferorum prouenit copia: maximo pecudum atque armentorum numero ditissimus hic mons est, nisi quod equorum ac boum mira illis raritas: incolae strenuissimi at que liberalissimi, vestitu ornatissimo ciues etiam opulentissimos vincunt: pagi atque viri in hoc monte numero ferè trigintaquinque, armatorum verò numerant tria fere millia.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 181","label":"181","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/181"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 182.6-9","label":"182.6 to 182.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/182.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/182.6"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}