{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 188","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/188.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"Est in hoc monte res quaedam ferè incredibilis, serpentes enim adeò hominibus non nocent, vt prandendi tempore non aliter atque feles aut caniculi micas è mensa cadentes colligant, neque aliquam cuiquam inferunt iniuriam nisi ab eodem prius lacessiti. Domorum muri cretacei, culmen verò atque tectum stramineum ha bent. Est & aliud horum montium incolarum genus, qui pecudum atque armentorum numero aliquanto sunt ditiores, quique tuguriola ex iuncis terè composita incolunt. Hi Segelmessan lanam atque butyrum venalia adferunt, idque iis tantùm temporibus, quibus Arabes deserta incolunt, fit enim saepenumero, vt ab his adorti bonis omni bus spolientur. Maxima huic populo in bello est praestantia, ad extremum enim pugnare spiritum, quàm ab hostibus se capi malunt: iacula ferè terna aut quaterna conferunt, quibus sese ab hostium impetu optimè defendere nouerunt. Pedites semper praeliantur, neque vnquam nisi maximo equitum numero superari possunt, solent quoque & enses atque pugiones circumferre. Nostris temporibus fidem publicam à vicinis Arabibus, atque illi vicissim ab his petere coeperunt, quae res fecit vt aliquantò tutiores vtrinque essent mercatores. Fidem publicam etiam mercatores grandi emunt pecunia, qui alioqui non adeò tuti proficiscerentur. Car¶ Garseluin oppidum. Ntiquissimum hoc oppidum ad radices cuiusdam dictorum montium ab Arabi bus exstructum est, non procul à flumine Ziz. Muris munitissimis atque elegantissimis cinctum est, qui conditorem habuerunt quendam Marinorum Regem. Ornatissima ciuitas est si quis muros atque moenia respiciat, verùm ciuitatem ingressus vilissimas domos maximeque deformes, incolarum autem miram raritatem inuenias, idque Arabum quorundam iniuria, qui à Marinorum familia cùm desciuissent, hoc oppidum occupauerunt, atque ciues summis affecerunt iniuriis Ager illis fragosus atque incultus, Septentrioni expositus. Ad fluminis ripam frequentes reperies molas atque hortos vuarum, malorumque persicorum affluentia ditissimos, quę omnia lole exsiccare atque per integrum annum seruare solent. Mira illis est pecudum inopia, quare & miferrimam agunt vitam, à Zenetis ad propugnaculi formam exstructum fuit, eo tantum animo, vt in Numidiam proficiscentibus securum preberet iter, postea à Luntunis & occupata & funditus propemodum euersa est. Est & hîc magna istiusmodi serpentum copia, quales in iam dictis montibus esse modo di ximus. perimere tenuestreute descriptionum Africae rerumque in ememorabiliae hnen Genus ¶ Telensini regni exactißima descriptio.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 187","label":"187","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/187"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 189","label":"189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/189"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}