{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 190","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/190.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Quod vbi animaduer tisset Abuchemmum, qui à proprio populo fuerat eiectus, à Carolo Quinto Imperatore auxiliares copias petere coepit, quibus sese in regnum resti tutum iri sperabat. Quod vbi impetrasset, maximo collecto exercitu bellum Barbarossae intulit, quo tandem expulso, rursus regnum sibi occupauit, atque de iis maximum sumpsit supplicium qui antea in eius exilium copspirauerant. Deinde militib. Hispanis stipendia numerauit, belli du ces maximis oneratos muneribus dimisit, atque Imperatori Carolo satis amplum quotannis quoad vixit misit tributum. Post huius mortem successit eius frater Habdulla, qui foedus antea inter fratrem atque Imperatorem pactum paruifaciens, Solimanni Turcarum Regis auxilio fretus, nihil ab eo tempore Carolo tributi numerare voluit: seruauitque sibi in hunc vsque diem Habdulla Te lensini imperium. Huius regionis pars maxima inculta est, arida, atque aspera, eaque praesertim parte quae Meridiem respicit. Maritimi autem agri aliquantulò fertiliores atque foecundiores sunt. Qui oppido Telensino circumiacet tractus, nemorosus est, nisi quòd in ea parte quae ad Occidentem mare respicit, montibus est refertiffimus. Tenez quoque atque Alger regiones, mon tes habent omnium rerum affluentia foecundissimos. Rarae in hac parte vrbes, raraque castella, foelicissima tamen atque maximè frugifera, vti & suo postea dicetur loco. ¶ Angadi desertum. N huius regni initio ad Occidentale latus desertum reperitur asperum, incultum, atque aridum, in quo neque aqua neque arbor vlla inueniri potest: extenditur in longum octuaginta, in latum verò quinquaginta fere passuum milia Maxima hic est capreolorum, ceruorum, atque strutionum copia. Periculosissimum per id deserti mercatoribus Fessa Telensinum proficiscen tibus iter patet, idque propter Arabes quosdam, qui latrocinus tantùm sibi victum quaerunt, idque praesertim hyeme, cùm milites qui desertum à nebulonum seruare solent iniuriis, in Numidiam sese recipere consueuerunt. Innumeri in hoc mon te pastores sunt, verùm infinitis quotidie vexan tur leonum incommodis, qui non in greges modò, verùm & in homines interdum saeuire solent. ¶ Temregaetum castellum. O loco situm est hoc Castellum, vbi dictum desertus Telensini territorio coniungitur, ab Afris in scopulo quodam exstructum, munitissimum quondam fuit, nec non & Fessanorum frequentissimis semper iniuriis expositum: est enim in via illa publica situm quae Fessam ducit. In vicinis campis flumen quoddam reperitur, quod Tesure illorum lingua appellatur. Qui huic Castello circumiacent agri omnib. rebus victui necessariis, quantum huius incolis sufficere potest, foecundissimi sunt.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 189","label":"189","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/189"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 191","label":"191","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/191"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}