{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 192","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 192","ref":"192","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/192","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/192.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Per huius vrbium medium, flumen quoddam praeterfluit, vnde sibi potui, cibisque coquendis aptissimam exhauriunt aquam. Muros reliquaque omnia aedificia sumptuosissima, miro artificio superba fuerunt: incolas habuit olim ditissimos, humanissimos atque rei bellicae exer citatissimos, postea verò eius belli iniuria quod à Fessano contra Telensini Regem gestum est, deleto hoc oppido, incolae omnes fugerunt: finito tamen bello, noui incolae noua sibi aedificia exstruere, atque rursum inhabitare coeperunt: non potuit tamen ad pristinum reduci starum, neque iam plures quàm mille & quingentas domos ha bet. Ciues nunc miserrimi, qui Regi Telen sini simul & Angadi Arabibus tributa exsoluere coruntur, vestitu vtuntur vilissimo: maxima penes nos magnorum asinorum atque mulorum copia est, vnde & satis bonam sibi colligunt pecuniae copiam. Vetustissimo loquuntur Arabum more, neque linqua illis est corrupta, qualis vicinis omnibus illis est regionibus ¶ Ned Roma. Ntiquissimum hoc oppidum à Romanis iis temporibus quibus illi adhuc Africanis imperabant, in spatiosissimo campo exstructum fuit, distat à monte duobus ferè miliaribus, à mari autem Mediterraneo circiter duodecim, estque huic vicinum quoddam flumen non admodum latum. Scriptum reliquerunt illius temporis Historiographi, ad vnum eundemque quo Roma aedificata fuit modum, vnde & nomen deductum arbitrantur. Ned enim apud Ara bes idem prorsus atque similis nobis significat: visitur in hunc diem huius oppidi murus: antiquiora autem alia omnia Romanorum aedificia deleta sunt, adeò vt rara illorum nunc reperiantur vestigia.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 191","label":"191","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/191"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 193.1-4","label":"193.1 to 193.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/193.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/193.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}