{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 204","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/204.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Huic oppido praefuisse legitur eius Idridis patruus, qui Fessam condiderat, remansitque imperium huius posteritati in centesimum fere & quinquagesimum annum. Postea eo bello deletum fuit, quod inter Cairaoan Pontifices gestum est, Hegirae Anno trecentesimo sexag simoquinto: nunc tantùm huius oppidi vestigia aliquot videre licet. ¶ Medna oppidum. T On procul à Numidiae terminis exstruNctum, distat à mari Mediterraneo miliaria ferè centum & octuaginta: in planicie quadam amoenissima maximeque frugifera posita est, fluminibus hortisque spatiosissimis cin gitur. Incolas habet ditissimos, qui inter Numidas vt plurimum negociantur: tam circa vestitum quàm circa rem familiarem sunt curiosi. Maximis indies Arabum incursionibus vexantur, & quoniam à Telensino per ducenta ferè miliaria absunt, hinc fit quòd nihil praesidij à Rege habere possint. Huic oppido praefuerunt quidam Tenez principes, deinde Barbarossa, atque tandem eius frater. Nusquam tam magnifice atque hîc exceptus fui: gens enim literarum cognitione ru dissima, quoties doctum aliquem virum nacti sunt, maximo illum excipiunt honore, atque ab eodem lites omnes definitas volunt. Ego duobus illis mensib. quibus apud hos egi, plusquam ducentos lucratus sum aureos, adeoque arrisit loci amoenitas, vt nisi aliò vocatus fuissem, decreueram apud illos reliquum vitae transigere. Temendfust. Oc quoque oppidum à Romanis ad mare Mediterraneum exstructum est, distat ab Algira duodecim ferè passuum milia.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 203","label":"DESCRIPT AFRICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/203"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 205","label":"DESCRIPT AFRICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/205"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}