{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 212","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 212","ref":"212","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/212","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/212.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Est quoque huic oppido vicinum quoddam balneum aquae calidae, quae inter rupes fluendo diffunditur: hic maxima est testudinum copia, quas eius ciuitatis mulieres daemones dicunt: & quoties contingit aliquem corripi febre, aut alio quouis morbo, illud mox à testudinibus profectum pu tant. Huic autem rei huiusmodi repertu est remedium: Gallinam quandam albam mactant, & adhuc plumis vestitam in lance quadam reponunt, quam cereis circumcinctam ardentibus ad fontem deferunt: qua re à nonnullis animaduersa, mox ad fontem taciti sequuntur, ac gallinas inde in suam culinam conferunt. Distat aliquantò longius ab vrbe, Orientem versus, fons quidam aquae frigidissimae, cui aedificium marmoreum vicinum est, figuris quibusdam hieroglificis insignitum, quales Romae aliisque permultis Europae locis vidi. Illi verò putant aliquando ludum fuisse literarium, cuius quoniam tam professores quàm discipuli vitiosissimi erit, in marmor mutatos dicunt. Incolae bis in anno maximam in Numidiam solent mittere mercium Copiam: & quoniam iter à latronibus Arabibus no admodum securum sciunt, Turcas quosdam sclo sclopetarios grandi pecunia conductos secum ducunt.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 211","label":"LIBER QUINTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/211"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 213.1-4","label":"213.1 to 213.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/213.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/213.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}