{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 215","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/215.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Maxima in hoc flumine capitur piscium copia: post mensem Octobrem genus quoddam piscis capitur quod apud Afros Giarapha appellatur, eundem piscem esse crediderim, qui Romanis Laccia appellatur: tum. n. pluuialis aquae accessione, huius fluminis aqua dulcis efficitur, qualem maximè huiusmodi pisces ama re dicunt. Altiss. est humen, capiunturque in eo pisces ad finem vsque mensis Maij: sed ab eo tempore pisces minuuntur multoque aridiores efficiuntur, quemad modum qui in flumine Fessae vicino inueniuntur: ¶ Cartago oppidum maximum. NOtissimum hoc atque antiquissimum oppidum à quodam populo exstructum ruit, qui ex Syria huc venerant. Alij verò à Regina quadam conditum malunt. IbnuRachich historiographus à quodam populo exstructum putat; qui Barca huc venerat; ab Aegypti Rege regno expulsus: Quare nihil est in praesentia quod de huius conditorib. affirmem: nam praeterquam quòd variè Afri atque Historio graphi inter se dissentiunt, nemo est illorum qui inde aliquid scriptum reliquerit, nisi post Romani imperij decrementum: quo tempore quotquot Romanorum in Africa reperti sunt, à Gothis regno fuerunt eiecti. Postremò autem Tripoli Bar bariae atque Capis à Mahumetanis occupatis, duarum illarum vrbium incolae Cartaginem venerunt, quò se nobiles Romanorum atque Gothorum receperant, qui Mahumetanis resistere conati sunt: verùm post multa praelia, Romani Bonam profecti, Gothi verò Cartaginem Mahume tanis spoliandam atque delendam reliquerunt, quae postea per aliquot annos inculta remansit, donec Pontifex quidam Elmalidi nouas colonias introduxisset: vigesima tamen vix sui parte habi tatores habuit. Visuntur in hunc diem aliquot tantùm muri reliquiae idque vsque ad quandam cisternam latissimam atque altissimam, remansit quoque quidam aquaeductus, qui aquam è monte quodam triginta inde distante miliaribus in vrbem ducebat, illi propemodum aquaeductui similis qui & nunc Romae visitur. Reperies quoque non procul a Cartagine antiquissima quaedam aedificia, quorum descriptio memorię prorsus excidit. Habet autem Cartago tam in Occidente quam Meridie hortos omni fructuum genere copiosissimos, adeò vt inde ad Tuneti Regnum satis fructuum reportetur. Quae huic loco vicina est planicies feracissima est, verùm non admodum spa tiosa. Habet enim in Septentrione montem, mare, atque iam dictum flumen: in Oriente atque Me ridie Bensart planiciei adiungitur, nunc autem ciuitas ad extremum miseriarum atque calamitatum est redacta: viginti tantum aut vigintiquinque in ea reperiuntur mercatorum officinae, domus autem vilissimae numerum vix attingunt quingentesimum Nostris temporibus ornatissimum hic fuit exstructum templum, necnon & collegium amplissimum, quanquam nemo adhuc est. qui in eo literis det operam. Ciues omnes etsi miserrimi sint, multa tamen superbia inflantur.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 214","label":"LIBER QUINTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/214","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/214"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 216","label":"LIBER QUINTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/216"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}