{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 219-2","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 219-2","ref":"219-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/219-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/219-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/219-2.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Aegyptum quoque bonam inde mittant quanti tatem: ligna autem ex oliuis decisa igni commit tere solent, indeque carbones conficere: neque puto vspiam maiorem esse lignorum inopiam. Nonnullarum foeminarum inopia frequentissimè in causa est quò minus integram seruent castitatem: ornatè quidem vestiuntur, domumque egresse ad Fessanarum morem faciem terunt: pannus enim latus frontem tegit, cui & alter quidam subiungitur, quem Setfari appellant: caput autem tam multis obuoluunt panniculis, vt ea parte gigantem referant. Omne ferè substantiam omnemque adeò curam perfumis atque huiusmodi deliciis insumunt. Est apud hos cibus quidam sumptuosissimus, qui illis vulgo Lhasis vocatur, cuius qui vnciam vnam sumpserit, perinde atque si ebrius esset ridere, iocari atque ineptire incipit: maximeque ad libidinem prouocatur. ¶ De Tuneti Regis aula, deque variis in ea ritibus atque ceremoniis. Vneti Regi hęreditario iure regnum adepto, nobiles omnes, doctores, sacerdotes, atque iudices iuramento se astringunt. Patri mortuo statim in regnum succedit filius: mox qui summam habet inter aulicos dignitatem (Munasid dicunt, eò quòd Regis vicem sup pleat) se continuò nouo Regi offert, omniumque earum rerum rationem exhibet, quae ab eo dum adhuc pater viueret, gesta sunt: deinde iubente Rege nobiles pro sua quisque autoritate dignitates atque officia à Munasid accipiunt.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 219","label":"LIBER QUINTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/219"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 220.1-4","label":"220.1 to 220.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/220.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/220.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}