{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 222","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 222","ref":"222","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/222","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/222.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Aximum quoque atque vetustissimum est oppidum, à Romanis ad mare Mediterraneum conditum, à Tuneto in cen tesimo ferè distat miliario. Campos habet oliuis atque ficubus copiosissimos: ager illis hordeo est foecundissimus, si modò coli posset, verùm Arabum frequentes incursiones in causa sunt quò mi nus exerceantur. Incolae liberalissimi, humanissimi, atque erga exteros fautores candidissimi, maxi ma illorum pars nauigio ad regiones Orientales atque Turciam proficiscuntur: nonnulli etiam oppida Siciliae atque Italiae viciniora inuisunt. Reliqua ciuium pars aut telae sunt textores, aut armentarij, aut torno vasa conficiunt lignea, quibus totam Tuneti implent regionem. Cùm sibi Mahumetani eam deuicissent prouinciam, in hac ciuitate se continebat, qui Regis vicem gerebat, cuius & in hunc vsque diem visitur palacium. Elegantissimum oppidum munitissimis muris cinctum in planicie quadam amoenissima situm est. Incolas olim habuit infinitos, aedificiorum elegantia celeberrimum, quorum hodie nonnulla cum templo quodam amplissimo visuntur. Nunc autem vix inhabitatores vllos habet: quinque tantùm aut sex in eo sunt officinae, idque propter frequentissimas Regis exactiones. Ego in hoc oppido propter temporis saeuitiam quatriduum la titare coactus sum. 6 Monaster. Onaster antiqua ciuitas à Romanis ad VI Mediterraneum exstructa, distat à Susa duodecim ferè passuum milia: fortissimis atque elegantissimis est cincta muris, domos habet elegantissimans, incolas verò miserrimos ac mendiciss. calceos gerunt iuncis marinis compositos: bona illorum pars telae textores, aut pisca tores: pane vescuntur hordeaceo, alioque quodam oleo cocto, quem Bezzin aliàs appellauimus, quo etiam pane vicinae omnes vescuntur ciuitates: nihil enim hic aliud quàm hordeum prouenit. Huius ager chrisomelis, ficubus, pyris, malis aureis, atque oliuis est copiosiss: nisi quòd crebris infestetur hostium incursionibus. ¶ Tobulla. Obulla oppidum à Romanis ad mare Me diterraneum conditum, distat à Monaster Orientem versus circiter duodecim miliaribus: per aliquot annos incolis copiosissimum & ficubus ditissimum remansit: postea verò Arabum iniuria effectum, vt rariores hic reperian tur domus, in quibus religiosi quidam viri inhabitant: hi amplissimum quoddam illac iter fa cientibus fouent xenodochium, Arabes quoque humanissimè excipiunt. ¶ El Mahdia oppidum. Ostris ferè temporibus à Mahdi primo Cairaoan pontifice conditum, ad mare Mediterraneum exstructum, muris, turribus atque portis munitissimis ornatum, portum habet frequentissimum.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 221","label":"221","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/221"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 223","label":"223","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/223"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}