{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 224.5-9","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 224.5-9","ref":"224.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/224.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/224.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/224.5.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Deinde ducem quendam cum aliquot militibus in Mauritaniam misit, vbi & multas sibi quoque deuicit regiones atque ciuitates. Huius inuidia motus Muse tantisper exspectare iussit, donec ipse quoque adueniret. Taric igitur non longè ab Andologia consedit, quò intra quatuor menses maximo exercitu Muse peruenit. deinde vterque exercitus transmisso mari Granatam venit, atque terrestri itinere ad Gothos profecti sunt. His se Theodoricus Gothorum princeps opposuit, atque commisso praelio misere superatus fuit: deinde duo illi Duces foelici rerum omnium euentu elati, in Castiliam vsque venerunt, Toletum occupauerunt, vbi inter caeteras opes, infinitas inuedibzy G Googl uenerunt Diuorum reliquias, atque inter eas eadem reperta est mensa, ad quam Christus cum Apostolis charissimis accubuit, haec purissimo erat auro cooperta atque infinitis propemodum geminis ornatissima, hanc Muse cum omni fere Hispaniae opibus secum reportauit. Interea autem literis Pontificis Qualid reuocatus, in Aegyptum nauigauit: atque postquam in Alexandriam venisset, per Hescian Pontificis fratre ei renunciatum est, Pontificem grauissimo laborare morbo: proinde non statim Damascum veniret, periculum enim erat, ne mortuo Pontifice sumptuosissima illa praeda facilè huc atque illuc disperge retur. Haec omnia Muse paruifaciens, Damascum venit, omniaque à se recuperata Pontifici obtulit, qui quinto post mortuus est die. Deinde postquàm frater fratri in Pontificatum successisset, Muse dignitate adempta in eius locum quid am Iesul constitutus fuit, cuius filius, frater atque suc cessiuè omnes eius cognati oppidum rexerunt. Tandem ea familia expulsa fuit, eique successit Elagleb, hic non vt Pontifex oppido praefuit: ab eo enim tempore Pontifices Mahumetani relicto Damasco Bagadedam migrarunt, vti & quodam Chronicorum scriptum reperies libro. Huic vita defuncto successit filius, remansitque ei familiae Regnum annis centum & septuaginta, donec tandem à quodam Mahdi Califa Regno suit destituta. Eo igitur tempore quo Elagleb Regno potitus est, Cairaoanta incolis quàm aedificiis aucta est, adeò vt vicinum quoddam conditum fuerit oppidum, cui Recheda nomen impositum est: hîc se princeps cum nobilibus continere consueuit. Huius tempore deuicta fuit Sicilia, Llagleb enim Ducem quendam Halcama eò misit, qui in ea Insula oppidulum quoddam ceu munimentum con didit, atque suo nomine Halcama appellauit, quod nomen in hunc vsque diem apud Siculos remansit.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 224.1-4","label":"224.1 to 224.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/224.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/224.1"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 225","label":"225","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/225"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}