{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De totius Africae descriptione 230","citation":"Leo Africanus, De totius Africae descriptione 230","ref":"230","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/230","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/230.md","author":{"name":"Leo Africanus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus"},"work":{"title":"De totius Africae descriptione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Vbi per aliquot an nos detenti, tandem à Carolo Imperatore pristinae dibzy G Googl nae libertati restituti, Tripolim redierunt, quod oppidum postea à Christianis fuit deletum. Hu ius oppidi arx munitissimis muris cincta est, & quantu intelligere potui, nouos coepit recipere incolas: habes igitur hic quę de Tuneti ciuitatibus memoratu digna occurrere potuerunt. De Bugiae montibus. )Vgia montibus asperis, altissimis, atque nemorosissimis est refertissima: incolę ditissimi, nobiles & liberalissimi, maximam ha bent caprarum, boum ac equorum copiam, ferè semper liberè vixerunt, ab eo praesertim tempore, quo Bugra à Christianis fuit occupata. Hi semper in altera maxilla nigram crucem gerunt, desumpto ab antiquis more, quemadmodum & ante diximus. Pane vescuntur hordeaceo, his maxima est nucum atque sicuum copia, in iis praesertim montibus, qui Zoaoę viciniores sunt: hic quibusdam in locis nonnullae reperiuntur ferri fodinae, ex quo sibi semissem quandam monetam cudunt. Reperitur & alia quoque apud hos moneta argentea, quae grana quatuor pendet: proue nit in his montibus magna admodum vini atque canabis abundantia, telam vilissimam texunt. Zelotipia maximè cruciantur, vestitu vilissimo vtuntur. Patent autem Bugiae montes ad mare Me diterraneum in longum centum ferè & quinquaginta miliaribus, in latum verò quadraginta: habet autem quilibet mons suos ab aliis nationibus diuersos incolas, qui quoniam vno eodemque viuunt ritu, silentio praetermisimus. ¶ Aura: moni. AlLtissimus atque frequentissimus hic mons incolas habet rudissimos, praedis atque ra pinis addictissimos. Distat à Bugia in octuagesimo, à Costantina verò in sexagesimo ferè miliario. Ab aliis montibus separatus, extenditur in longu per sexaginta propemodum miliaria.","prev":{"citation":"De totius Africae descriptione 229","label":"229","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/229"},"next":{"citation":"De totius Africae descriptione 231.1-5","label":"231.1 to 231.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/231.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/leo-africanus/de-totius-africae-descriptione/231.1"},"credit":{"text":"Leo Africanus (with Johannes Florianus), De totius Africae descriptione. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_totius_Africae_descriptione","quality":"ocr"}}